Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.419 » Pag 60 - 62

5.419
60
62

60
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano et michaele seu andronio nec non constantino porfilogenito
magnis Imperatoribus anno quinto. die decima mensis magii indictione undecima
neapoli: Certum est me iohanne qui nominatur padulano filio quondam
stephani qui nominatur tiampica qui sumus abitatores de loco qui
vocatur billa noba. ego autem cum voluntate anate coniugi mea et cum
consensum domini iohannis cui nos defisi summus filio quondam domini
sergii de domina maria. A presenti die promtissima voluntate venundedi et
tradidi vobis iohanne qui nominatur lunicte filio quondam nai . . . et simeoni
et sergio uterinis germanis hoc est genitori et filiis habitatoribus de loco qui
vocatur pumilianum que est foris arcora dudum acqueductus et per vos in
bultura sanctorum que vos pintam abetis intus ecclesia sancti felici de memorato
loco pumilianum que sunt ad onore domini et salbatoris nostri
ihesu christi et beatissime marie matris eius et beatissimi iohannis baptista.
idest integra corrigia de terra mea que vocatur ad campu maiore posita
vero in loco pumilianum cum arvoribus et introitum suum omnibusque
eis pertinentibus. etiam et impresenti apud vos et per vos in eodem
61
bultora sanctorum que vos pintam abetis intus memorata ecclesia sancti felici.
remisi una chartula comparationis membrana scripta quem fecerunt sergio
cui super nomen castaniola filio quondam fermosi et idem fermoso hoc est
genitori et filio de memorato loco pumilianum set memorato genitori et filio
cum voluntate domini pandolfi cui ipsi defisi erat filio quondam venerabilis
memorie domini lamberti langobardi: at nominato iohanni filio quondam leoni
et citera hoc est iugales abiis mei abitatoribus de memorato loco billa noba de
memorata corrigia de terra que superius vobis et per vos in ipsa bultora
sanctorum venumdedi. Coherente sivi de uno latere terra heredes quondam
petri qui nominatur gallitola de memorato loco et abet ibidem de longitudine
passi quadraginta octo. de alio latere terra heredes quondam iohannis qui
nominatur caputo seu et terra de heredes quondam petri qui nominatur runchiniolo
de memorato loco sicuti inter se terminis exfinat et abet ibidem de
longitudine passi alios quadraginta octo. de uno capite terra heredes quondam
domini cesarii de appio et abet ibidem de latitudine passi nobem at vero alio
capite terra . . . . . . . . . . . . et abet ibidem de latitudine passi undecim et tertia
de passu. memorati vero passi mensurati sunt at passum ferreum sancte
neapolitane ecclesie. de qua nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbavimus
nec in aliena persona commisimus potestate. ita ut a nuc et deinceps
a me vobis sit venundatum et traditum in memorata bultora sanctorum
sit potestate ad avendum et possidendum illud usque in sempiternum.
et neque a me memorato iohanne padulano ego autem cum voluntate memorata
anate coniuge mea et cum consensum memorati domini iohannis
cui nos defisi sumus neque a nostris heredibus nullo tempore nunquam vos
memorato genitori et filios aut ipsa bultora sanctorum quod absit abeatis
exinde aliquando quacumque requesitione aut molestia per nullum modum
nec per summissas personas a nuc et imperpetuis temporibus. insuper omni
tempore ego et heredes mei exinde ab omnis homines omnique personas
in omnibus vobis et per vos in memorata bultora sanctorum illud antestare
et defendere promictimus. ostendentes vos et heredes vestris mihi
meisque heredibus memorata chartula comparationis que superius apud vos
remisi at relegendum et at fine faciendum ubique mihi meisque heredibus
necessa fuerit et sic ego et heredes meis vobis et in memorata bultora
sanctorum illud antestare et defendere debeamus ab omnis homines omnique
62
personas. pro eo quod impresenti accepi a vobis pro vice de memorata
bultora sanctorum exinde idest auri tari quatuordecim voni de amalfi in
omnem decisione seu deliberatione: Quia ita nobis stetit: Si autem aliter
fecerimus de his omnibus memoratis ut super legitur per quobis modum
aut summissas personas tunc compono ego et heredes meis vobis et in
memorata bultora sanctorum auri solidos septem bythianteos. et hec chartula
venditionis ut super legitur sit firma scripta per manus petri scriniarii
filius domini iohanni primarii quem scribere rogavi per indictione memorata
undecima + hoc signum + manus memorati iugales quod ego qui
memoratos pro eis subscripsi et memoratos tari traditos vidi +
+ ego iohannes subscripsi +
+ ego iohannes filius domini ursi iudex testi subscripsi et suprascripti
tari traditos vidi +
+ ego gregorius filius domini petri testi subscripsi et suprascripti tari
traditos bidi +
+ ego stefanus filius domini aligerni testi subscripsi et suprascripti
tari traditos vidi +
+ Ego iohannes primarius Complevi et absolvi per indictione memorata
undecima +
Torna all'inizio