Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.529 » Pag 318 - 320

5.529
318
320

318
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi Imperante domino
nostrum elexium magno Imperatore anno Vicesimo septimo: sed et iohannes
eius filium porfirogenito magno Imperatore anno sexto decimo die quarta
mensis iuny. indictione prima neapoli: Certum est me petro subdiacono qui
nominatur maiuraro filium quidem stephani callis et maiorarii: A presenti die
promtissima voluntate promicto vobis domno Iacobus venerabilis igumenus
monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatum est in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur kasapicta situm in biridiarium
Vos autem una cum cunctas congregationes monachorum memorati
sancti et venerabilis vestri monasterii: propter integra medietate vestra iuris
propria memorati sancti et venerabilis vestri monasterii de integra ecclesia
bocabulo beate et gloriose dei genitricis semperque virginis marie domine
nostre que appellatur ad illu arcu. sita vero intus anc civitatem neapolis in
vico publico qui descendit da monasterio sancti agnelli christi confessoris
ubi eius quiescit corpus. regione marmorata. ubi domino deo bolente. me
ibidem custodem ordinastis a nunc et omnibus diebus vite mee. In eo enim
tenore quatenus ego a nunc et omnibus diebus vite mee in memorata integra
ecclesia sancte marie per ratiocinea ex ipsa medietate vestra. die noctuque
omnem officium sacerdotalem facere et exivere debeas seu facere facias. sibe
ad ora vel post hora aut ante ora hoc est besperos et matutinas seu missarum
solemnias et oris laudibus et luminariorum concignationes. ibidem facere et
exibere debeas seu facere facias ut aput. deum vobis et michi exinde mercis
atcrescat. et coram hominibus laus. et pro alimoniis meid dedistis et tradidistis
michi vite mee memorata integra medietate vestra de memorato sancto et venerabili
vestro monasterio pertinentes de memorata integra ecclesia sancte
marie una cum integra medietate vestra de omnibus domibus et de abitationibus
seu cellis et ortuas quamque fundoras et terris nec non rebus et substantiis
atque poxessionibus codicibus et ornamentis omnibusque eius pertinentibus
at memorata integra medietate vestra de memorata ecclesia pertinentibus.
insimul de intus et foris cum omnibus eis pertinentibus: In ea videlicet ratione
quatenus in antea cuntis diebus vite mee sint potestatem illos tenendi et dominandi
319
seu ipsis rebus curiositer laborandi et alloborandum dandi asque scriptis
seu frugiandi fruendi et commedendi et de ipsas frugias faciendi que voluero.
vite mee: et si aliquod ibi datum vel offertum fuerit sibe a biris vel
a mulieribus si fuerit mobile in mea sit potestatem faciendi que voluero:
Si autem inmobile fuerit sibe pretium aut codices vel talis causa pro hornamentum
memorate ecclesie post meum obitum remanere debeas. et
si aliquod in ipsa medietate vestra de memorata ecclesia vel in eius domibus
et cellis eius at conciandum vel edificandum aut recorticandum
abuerit ego vita mea illut facer debeas at meum expendium: sicut iustum
fuerit: et non abeas licentia ego vita mea de aliquis pertinentiis de
medietate vestra de memorata ecclesia alicuy vel ubique dare aut largire
vel per quobis modum alienare per nullum modum et si illum facere
presumsero vacuum maneat. et res et poxessio ipsa gratis rebertant in
proprietatem de memorate medietate vestra de memorata ecclesia: etiam
et ego totius diebus vite mee vobis vestrisque posteris et in ipso sancto
et venerabili vestro monasterio dare et dirigere debeas per omni annuo
hoblatas parias dua unum parium per nativitas domini et aliu unu parium
per sanctum pasce asque omni ammaricatione: et nullatenus presummetis
vos aut posteris vestris vel memorato sancto et venerabili vestro monasterio
mihi vita mea memorata medietate vestra de memorata ecclesia tollere
aut me exinde iactare vel aliquod exinde pertinentes a mea potestatem
subtrahere per nullum modum adimplentes ego vobis et in ipso vestro
monasterio et ad ipsa ecclesia omnibus memoratis per ordine ut super legitur.
et vos et posteris vestris et memorato vestro monasterio michi vita
mea memorata medietate vestra de memorata ecclesia cum omnibus pertinentibus
defendere debeamus ab omnes omines omnique personas post
vero meum transitum. tunc memorata integra medietate vestra de memorata
ecclesia cum omnibus eius pertinentibus et cum quantum mihi per
inventaneum assignaberitis in vestra vestrisque posteris memoratoque vestro
monasterio rebertant et sint potestatem. cuius iuris fuerit et cuy illut
largire volueritis vestre sint potestatis ut continet alia similis chartula que
vos mihi exinde odie fecistis que aput me abeo. quia ita nobis stetit: Si
autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut
summissas personas tunc compono ego vobis vestrisque posteris et in memorato
320
vestro monasterio vita mea auri solidos sexaginta vitianteos et hec
chartula ut super legitur sit firma scripta per manus gregorius curialis per
memorata indictione + hoc signum + Ego petrus subdiaconus subscripsi +
+ ego cesarius filius domini cesarii testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini petri testi subscripsi +
+ Ego gregorius curialis complevi et absolvi per memorata indictione
Torna all'inizio