Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.195 » Pag 251 - 252

1.195
251
252

251
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense ianuarius quintadecima indictione. ideoque ego petrus presbiter filius quoddam orsemari
declaro, quia per cartula comparatum habeo da alphanus filius potefrid terra cum pastino in locum
capaczana, ubi correianu dicitur salernitane finibus, quod predictus alphanus ad partione pastenandum
datum habuit ad filii ermengari; ideo per ipse finis et mensuria, sicut ipsorum filii
ermengari ad partione ad pastenandum datum fuit, medietatem ipse alphanus mihi venumdatum
habuit, nunc autem congruum est nobis predictam rem, sicuti per cartula da ipsum alphanus
emptam habui, bindere. interea ego superius dictus petrus presbiter, mea quidem bona voluntate
ante subscripti testes per hanc cartula venumdedimus tibi papari filius ursi totum, quantum
quantoque per ipsa cartula da ipsum alphanus emptum habeo, trasactibus nomine et a funditus
cum ipsa cartula illut tibi venumdedimus, unde nec nobis nec cuiqua hominibus nihil restitit
nec dicimus exinde remanere sortiones. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra
bindictione, a presenti recepimus a te nominatus paparus statutum pretium auri tari boni cassimini
quindecim, sicut inter nos combenit; finitoque vero pretium aput nos ea vero ratione, ut a
presenti die et perpetuis temporibus tu nominatus paparus quam et tuis heredibus predicta nostra
binditione securo nomine habere et possidere valeatis et faciatis exinde, quod volueritis. ex qua
repromitto et obligo me superius dictus petrus presbiter et meis heredibus tibi nominato papari
quam et ad tuis heredibus eaque nostra bindictione, ut superius dictum est, amodo et semper
vobis antistandum et defensandum ab omnibus hominibus, cui per nos exinde datum et alienatum
paruerit, et qui pro nostra parte vobiscum exinde causaberit. et si taliter, ut dictum est, vobis
252
illut non defensaberimus, aut si nos ipsis forsitans per quavis modis vobis eos tollere aut contrare
quesierimus, ad compositione siamus nos et nostris heredibus obligati ad componendum tibi
nominato papari quam et ad tuis heredibus biginti solidos constantinos: de aliis vero hominibus
non queratis nos exinde auctores, set vice nostra licentiam et potestatem habeatis cum supradicta
cartula et cum aliis rationibus, que habere potueritis, in omnibus vice nostra exinde causare, et
omnem legem et iustitiam exinde recipere et omnia agere, quamquam nos debuerimus, et per
vos ipsis siatis vobis exinde auctorem et defensorem. quam te richardus notarius scribere rogavimus.
actum salerno.
+ ego qui supra petrus presbiter
+ ego madelmo
+ ego iaquintu
+ ego arechisi
+ ego ademari +
Torna all'inizio