Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 459 - 460

459
460

336
In nomine Domini Anno dominice incarnationis millesimo centesimo tricesimo Lothario rege, mense ianuario indictione xi. Alienationem ecclesiastici predii legibus esse prohibitam nemini venit in dubium; heedem tamen leges in quibusdam alienandi non inhibent facultatem, ut in Novellis Iustiniani, in lege que est inter cetera: Sin autem privatus sit cui venerabilis locus pecuniam debeat, ipsam immobilem possessionem creditor pro soluto accipiat, ita tamen ut adictio, ita ut debitam pecuniam non excedat. Quapropter in Dei nomine ego Buianus Dei gratia aritinus episcopus et comes, causa meliorationis ac maxime utilitatis mee ecclesie, videlicet pro emenda turre castri de
Saxeto ac omnium edifitiorum eiusdem castri, et emendo quicquid inedificatum est ab
infrascrtpis personis, vel quocumque modo eis pertinet in Castro de Ranconico, que omnia apretiata fuerant numero triginta librarum bonorum denariorum lucensium vice commutationis, qualiter per hanc cartam adictionis pro soluto et commutationis precepti ac privilegii ac edicti, renuntiando in hac re omne quod pro nobis in hac re indultum est, do, trado, ac ad proprium concedo vobis Roberto et Tebaldo filiis quondam Petri de Maiano, idsunt quadraginta sextariores de terra in curte Luponis, a Teso usque ad sanctum Angelum predicte curtis Luponis et usque ad curtem de Ficareto et isque ad curtem (de) Montagnano. Et insuper do vobis duodecim sextariores de terra in curte de Marciano, que olim fuit Corbulini ex Podio Ubaldi et fuerunt detenti per … Et insuper do vobis in domnicato meo iuxta Fontem de Cesa sexaginta sextariores de terra, quibus a duobus lateribus coheret eis terra Uguicionis Solabelle, a tertio via, a quarto.... Et item do vobis ac trado vobis quinquaginta sextariores de terra in advocabulo Silice, quibus ab uno latere currit flumen Clanis, a duobus lateribus currunt vie, a quarto (est terra) sancti Donati. Et insuper do, trado vobis
lx ac duas solidatas ex terra in suprascriptis locis computatas ac extimatas hoc eodem pretio quo predicte, secundum quod predictis locis extimate ac date fuerunt. Suprascriptas autem res, ut dixi, in integrum, in predictis locis ac infra iamdictos fines, cum omnibus supra se et cum omnibus pertinentiis et adiacentiis earum et accessionibus ac redditibus earum, et cum omni iure prediorum urbanorum ac rusticorum ego qui supra Buianus episcopus vice saprascripte commutationis vobis prenominatis fratribus do, trado et per hanc cartam vos ad proprium investio. Accepto a vobis suprascripto pretio vestrarum rerum, ut inter nos conventum est, ad faciendum exinde vos ac vestri filii et heredes, aut cui vos dederitis, qucquid volueritis, sine mea meorumque posterum successorum molestia vel litis causatione. Quod si in aliquo exinde contra vos aliquo ingenio presumpserimus agere, causari, intromittere, intentionare, vel per placitum aut extra placitum fatigare, aut si omni tempore ab omni persona non potuerimus defensare, auctorizare, quod si non defensaverimus, auctorizaverimus, vel si apparuerit datum factumve huic rei nocituram per aliquod ingenium, quod homo in se cogitare potest, tunc de nostris propriis rebus in propinquis et consimilibus locis in duplum eas vobis componere promitto, prout tunc valuerit sub extimatione pretii; et insuper penam sexaginta librarum optimi argenti; et postea sit hec carta firma in perpetuum. Unde haec carta a me rogata est. Actum in castro Montistini feliciter.
†Signum manus suprascripti episcopi, qui hanc cartam adictionis pro soluto ac commutationis et perpetue obligationis, ut supra legitur, scribere rogavit.
†††††† Signa manuum Alberti filii quondam Gulielmini et Rainerii filii Ugonis Teuzonis ac Ugolini Uberti et Ugolini filii Ranerii Ugonis ac Balbi et Ranerii Verandi et Uguicionis filii Uberti ac… et rogatorum testium.
Ego Buianus aretinus episcopus et comes sss.
Torna all'inizio