Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.114 » Pag 143 - 144

1.114
143
144

143
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, uno die stante
mense iunius quinta indictione. memoratorium factu a nobis angelus presbiter et abbas et nantari
advocator meus, de eo quod in presentiam landenolfi et pandoni gastaldei causavit noviscum
iohannes atrianense, qui modo ioannocci vocatur filius idem iohanni qui vocatur gannaepiscopus,
ut ego teneret rebus qui fuit ursi filius radeprandi de locum nobara finibus nuceria,
quod illius iohanni a palatio per brebem sigillatum concessum fuit. unde in eadem presentia
brebem illut ostedit et relectus est. unde nos ei responsum redidimus dicendum: verum est quia
ipsam rebus teneo, pro eo quod ipse ursus, cuius ipsam rebus fuit, in infirmitate sua in quo
iacebat per scriptum in manum commisit ermeperti filius ermemari omnis rebus substantiam
144
suam ad iudicandum pro illius anima, quomodo voluerit; et scripto ille ibidem ostedit et relectus
est: continebat; essent hemmissum in undecimo anno principatus domni waiferii principis
de mense februario quinta indictione, scripto erat per ursus notarius et alii idoneis hominibus
manibus suis ibidem scripti erat. defuncto autem ipse ursus cuius ipsam rebus fuit, ipse
quidem ermepertus, cui in manum illos commissum habuit ad iudicandum mihi qui supra nominati
angeli abbati pro anima illius ursi ipsam rebus mihi tradidit, ut ei orationes et missas
diffundat. unde per ipsi gastaldei ipse nominatus iohannes interrogatus est, si haberet alia rationem
cum quo mecum de ipsam rebus causare possam; at ille profexus manifestavit se dicentes,
ut nulla alia rationem haberet nisi tantum solum ipse brebem sigillatum quas ostedit, set sententiam
mihi preposuit dicendum, ut non ipsam rebus ipsius ursi per ipso ermepertus mihi datam
fuisset pro anima ipsius ursi, qui statim per iudicium predictorum gastaldeorum inter nos
iudicatum est, ut ego meis partibus eis iurare cum quintas personas, ut ipsam rebus qui fuit
ursi, qualiter per ipso scriptum in manum ipso commissum habuit ipse ermepertus, sic per ipso
ermepertus mihi datum fuit pro anima ipsius ursi; et ubi ipso ei iuravero, ipsam rebus securo
nomine habeamus et ipsum brebem sigillatum ipse iohannes disrumpat, et taliter inter nos sumus
inwadiati, ille enim de se plicandum, et evbangelia nobis parandum et sacramenta ipsa a
nos recipere et fines exinde mecum facere, unde mediator mihi posuit radoaldus atrianense
filius mastali.
+ ego qui supra landenolfus gastaldeus
+ ego qui supra pando.
Torna all'inizio