Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.82 » Pag 65 - 67

1/2.82
65
67

65
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quinquagesimo: sed et romano
magno imperatore eius filio anno tertiodecimo: die vicesima tertia mensis
martii. indictione prima neapoli: Comvenit denique cum domini ausilio et
per colloquia vonorum ominum inter me gari exerchitali langubardorum
filium quondam teudi exerchitali langubardorum et te videlicet domino stephano
monacho filio quondam domini leoni monachi propter . . . . terras mea
et tua quantas et quales pertinet de . . . . . . . . . . . . . . . . . . tua de loco qui
nominatur at mulianum una cum introitas suas omnibusque sivi pertinentibus:
unde mihi nominato gari pertinet exinde medietate pro partibus
nostre langubardorum et tibi nominato domino stephano pertinet exinde
similiter medietate pro partibus vestre militie neapolitanorum pro vice quondam
domini campuli soceri tui: quod sunt nominative ipsas terras qualiter
superius diximus primma petia que nominatur at bespulum at sanctum archangelum
qui abet finis ab uno latere cellerari capuani . . . . . . . . . .
et ab alio latere terra lupi militis et de uno capite terra . . . . . . . . . . . . .
ab alio capite via publica qui badit per coste de fundum sancti archangeli:
secunda petia de terra que nominatur ceramaiore et ipsabet ab uno
latere terra de hominibus de fulinianum et de alio latere terra que nominatur
muscum quam tenet leo de tribuno iohanne et illi de aniscone: et
de uno capite campu qui nominatur cubulanum sicuti inter se via exfinat
et ab alio capite terra hominibus de casapisinna. tertium campum qui nominatur
casa alba iusta orta de liberi et de uno latere via a . . . . . . . . . .
et de alio latere terra cellerari et terra iohannis de cesarium ab uno capite
terra atroaldum et ab alio capite ipsa horta de liberi sicuti inter se
via exfinat: quartum campum qui nominatur campu maiore iuxta pontianum
abente ab uno latere terra de fundora de pontianum et ab alio latere terra
lupi militi: et ab uno capite terra hominibus de pontianum et ab alio capite
via publica. quintum campum qui nominatur casalauri abente de uno
latere terra hominibus de pontianum et ab alio latere terra iohannis de
cesarium et ab alio capite terra memorati lupi militi: sextum campu qui
66
nominatur marinaci subtus fundum sancti iuliani habente ab uno latere
terra hominibus de pontianum et ab alio latere terras de ipso loco amulianum
et de uno capite terra ipsius sancti iuliani et de alio capite terra
ominibus de pontianum: septimum campum qui nominatur at casale abente
ab uno latere terra sancti iuliani et ab alio latere terra vesi pergulfi et
de uno capite terra lupi militis et ab alio capite campum qui nominatur
at olibas sicuti inter se fossatus exfinat: octabum campum qui nominatur
seberanum abente ab uno latere terra sancti bincentii et ab alio latere terra
sancte neapolitane ecclesie et ab uno capite via publica et ab alio capite
campora de butrunianum: nec autem nominatas camporas qualiter superius
legitur que superius per nominatas coherentias exegregavimus pertinet de
ipsa fundora nostra de amulianum unde mihi pertinet medietate pro partibus
langubardorum et tibi similiter medietate a partibus vestre militie neapolitanorum
pro vice quondam nominati domini campuli soceri tui: et debeamus
ipsas camporas qualiter superius legitur dividere inter nobis in secundam
parte per equaliter tu et heredibus tuis tollere et lebare debeatis exinde
medietatem pro partibus vestre militie et ego et heredibus meis similiter
medietate pro partibus nostre langubardorum. et ipsa sorte tua qui te exinde
tetigit quod est medietate de nominatas omnes camporas nostras in tua tuisque
heredibus sit potestate quidquid exinde facere volueritis et neque a me neque
a meis heredibus nec a nobis personis summissis nullo tempore nunquam
exinde abeatis quacumque requisitione aut molestia a nunc et in perpetuis
temporibus: verumtamen stetit inter nobis ut de quantas terras de
ipso loco amulianum ego nominatus gari venditas abeo. alium tantum et
tale tu et heredibus tuis lebare debeatis at vicem de ipsa campora nostra
et in tua tuisque heredibus sit potestate quidquid exinde facere volueritis:
quia ita nobis stetit: si autem aliter fecerimus de his omnibus nominatis per
quovis modum aut summissis personis tunc componat pars infidelis et suis
heredibus a partem fidem serbanti eiusque heredibus auri libra una bytianthea
et hec chartula ut super legitur sit firma scripta per manum iohannis curialis
per nominata prima indictione +
hoc signum + manus nominati gari exerchitali langubardorum quod
ego qui nominatos pro eum subscripsi +
+ ego stefanus filius domini theodosii tribuni rogatus a suprascripto
gari testi subscripsi +
67
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascripto gari testi
subscripsi +
+ ego iohannes filius domini leoni rogatus a suprascripto gari testi
subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis qui nominatos post subscriptionem testium
Complevi per nominata primma indictione +
Torna all'inizio