Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1080 » Pag 38 - 39

7.1080
38
39

38
MLXXX
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii, et nono
anno ducatus eius amalfi et octabo anno ducatus eius sirrentu, et sexto anno suprascriptorum
principatum et ducatum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense
magius, quintadecima indictione. Ideoque ego petrus filius quondam rulfi et mulier nomine
grima, qui sumus vir et uxor, sicut nobis congruum est nostre vone voluntatis ante
subscripti testes dedimus et tradidimus tibi machenolfi filio quondam machenolfi quinque
peciis de terris quod abemus in finibus nucerie, ubi floccanu dicitur. prima pecia cum arbustu
ubi sumus residenti, per hec finis: parte occidentis fine via, et a parte meridie fine
via conberzara: a parte orientis fine de consortibus meis fine sicut inde clusamen dixcernit:
a parte sebtemtrionis fine machenolfi filii ursi, sic inde aliud clusamen dixcernit: ipse
alie quadtuor peciis de terris cum abellianeto que sunt per ec finis et mensuria iusto passum
ominis mensuratum: prima pecia per ec finis et mensuria: a parte orientis fine bia
caba passi viginti sebtem; a parte meridie passi viginti unum, a parte occidentis sicut
inde clusamen dixcernit, passi quinquaginta unum, et a parte sebtemtrionis sicut alia clusamen
dixcernit passi sex et medium et uno gubito, et a parte orientis passi viginti quadtuor
et revolvit in parte orientis et coniungente se in ipsa via priora fine passi quindecim
et medium. Secunda alia pecia per ec finis et mensuria; a parte orientis fine ipsa
via caba passi quindecim; a meridie passi quadtuordecim; a parte septemtrionis passi
duodecim et medium. et oc memoramus a parte occidentis abet ibidem passi quadtuordecim;
tertia pecia ibique propinquo per ec finis: a parte meridie passi decem; a parte orientis
passi viginti sex; a parte sebtemtrionis passi octo; a parte occidentis passi viginti quinque;
quarta pecia similiter ibique propinquo per ec finis et mensuria: a parte occidentis
passi nobem : a parte meridie sunt passi duodecim: a parte orientis sunt passi octo; a
parte sebtemtrionis passi alii duodecim. de ipsa prima pecia cum arbusto ubi sumus residenti,
inclita sortione nostra, qualiter nobis ibidem pertinuit, cum tote suprascripte ipse
quadtuor peciis de terris cum abellanieta, sicut suprascriptum est, per iamdicte finis et
mensurias cum tota alia rebus nostra stabilem, qualiter nobis pertinuit in predicto locum
floccanum, que est cum arbustum et omnis alia rebus nostra stabilem quod abemus in
monte leino, ubi dicitur a la bincala, qualiter nobis pertinuit et venire debet da consortibus
nostris, inclitum illut tibi nominati machenolfi dedimus et tradidimus cum omnibus
39
que Intro ipsis rebus abentibus cunctisque earum pertinentiis et cum vice de bie sue Ut
semper sit in potestati tue et de tui eredes faciendum ex eo quicquit volueritis. et probter
confirmationem uius nostre tradictionis recepimus a te nominatus machenolfus auri
tari voni quinquaginta, sicut inter nobis convenit in omni deliberationem; de qua per vona
convenientia nos suprascripti petrus et grima guadiam tibi machenolfi dedimus ego grima
presentem suprascripti viro meus et una cum illum fideiuxorem tibi posuimus nos ipsis,
et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris eredibus semper defendere tibi tuique eredibus
integra suprascripta tradictione cum vice de bie sue, sicut superius scriptum est,
cum omni sua pertinentia ab omnibus ominibus omnique partibus. et inclitam sortionem
nostram de casa fabrita, quod commune abemus cum consortibus nostris Intus castello nucerie
cum vice de platea et andita sua et cum omni sua pertinentia illut tibi dedimus et
tradidimus cum omnia Infra se abentes semper tu et tui eredes illut aveatis, faciendi ex
eo quicquit volueritis, et nos et nostri eredes illut tibi tuique eredibus defensemus, sicut
et illo aliut quod supra legitur ab omnibus ominibus, et quando volueritis tu et tui eredes
de tota suprascripta nostra tradictione potestatem abeatis modis illut defendere, sicut
bultis cum omnibus moniminibus et rationibus quas inde ostederitis, et sicut superius scriptum
est, illut tibi tuique eredibus non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumserimus, per ipsa guadia obligavimus nos qui supra bir
et uxor et nostris eredibus componere tibi tuique eredibus, et cui ec cartula In manum
paruerit, triginta auri solidos constantinianos, et suprascripta vobis adimpleamus et ego
grima ec omnia suprascripta fecit presentem de ipso biro meus in cuius mundium sum;
quam te petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum nucerie.
+ Ego iohannes.
+ Ego romoaldus.
Torna all'inizio