Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.250 » Pag 168 - 169

2.250
168
169

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Dei eterni:
Laidulfus divina ordinante providentia longovardorum gentis princeps: cum
principalis excellentia petitioni dilecti sui petenti clementer favet. Igitur noverit
omnium fidelium nostrorum. presentium scilicet ac futurorum sagacitas:
Quoniam pars pubblici ex antiquitus iam per sexaginta annos. et eo
amplius livera potestate. tenuit et dominata est sibi has subscriptas ecclesias.
cum rebus et terris in eas pertinentes: Idest ecclesia sancte marie. et sancti
nicandri. et sancti angeli que dicitur ad cicalusi. et ecclesia sancti cosme. et
sancti donati de loco vitolacci et uniuscuiusque principum precessorum nostrorum
prout voluerunt suis petentibus fidelibus. easdem ecclesias et res atque
terras earum pertinentibus usque ad tempus dederunt et concesserunt. et
nunc dimissas a nostris fidelibus et nostre parti pubblici redierunt potestatem.
predicte vero ecclesie cum rebus earum olim fuerunt pertinentes sancte sedis
huius capuane nostre civitati: Modo autem dominus gisembardus egregius
archipresul eiusdem sedis nostram obsecravit excellentiam. quatinus concederemus
pro dei amore animeque nostre mercedis nostro monasterio sancti
laurentii. qui hedificato est intus hanc nostram capuanam civitatem. propinquo
portam que dicitur capuanam. Idest integras easdem ecclesias cum
omnibus rebus et terris earum ubicumque exinde inventum dederit. De quibus
petit a nostra excellentia. ut in prefato nostro monasterio. In qua dominus
iacobus venerabilis abbas preest exinde firmitatis apices mittere iuveremus.
cuius preces exaudientes. hanc firmitatis apicem in prephato cenovio
nostro exinde fieri iussimus: Per quos omnino sancimus et perpetualiter
prephatus noster monasterius. et ipse dominus iacobus abbas eiusque successores
et partem eiusdem monasterii. easdem ecclesias et res earum. abendum
nostris et futuris temporibus concedimus in prephato monasterio per hoc
nostrum roboreum preceptum. ipsas predictas ecclesias. videlicet ecclesia
sancte marie. et sancti nicandri. et sancti angeli que dicitur cicalusi. et ecclesia
sancti cosme. et sancti donati de loco vitolacci cum omnibus rebus
et terris earum: ubicumque exinde inventum dederit. Ea videlicet ratione
predictas ecclesias cum rebus et terris atque pertinentiis earum. et nostri
palatii pertinetur per predictam rationem in prephato monasterio nostro
sancti laurentii ipsas concessimus. ad possessionem eiusdem monasterii. et
predicti domini abbatis et de successoribus eius. seu de parte predicti nostri
monasterii. ad habendum et possidendum et faciendum exinde omnia
que ad partem predicti monasterii placuerit. absque contrarietate. comitis
castaldei iudicis vel sculdahis aut cuiusque persone hominis contradictione
vel inquietudine. set perpetualiter prephatus monasterius. et predictus dominus
abbas eiusque successores et pars predictas ecclesias et res earum abeat
et possideat nullam. ei exinde aliqua contraria ingerente. Quod si quispiam
hanc nostram concessionem in quomodocumque violare presumpserit sciat
se. in prephato monasterio. et ad eius abbates compositurus auri libras decem
bythianteas et hec nostra concessio de quibus continet firma permaneat
in perpetuum. ut autem hec nostra concessio verius observetur manu propria
scripsimus et ex annulo nostro supter iussimus sigillari.
Signum + domini laidulfi excellentissimi principi.
Agelghisi clerici et scriba et scriba ex iussione supradicte gloriose potestati scripsi.
Datum XIII Kalendas iunias anno quinto principatus domini laidulfi
gloriosi principis indictione decima. Actum in civitate capuana.
Torna all'inizio