Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 468 - 469

468
469

344
† In Dei nomine. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo tricesimo octavo, Lothario. rege, mense februario, indictione xv. Quamvis inexpleta cupiditas humanis hiniet lucri, est tamen iustum pro creatura non semper omittere creatorem, profecto desipit qui huiusmodi implicitus eterne vite premia non agnoscere, cum non nimium sit iniquum id, quod pietate concessum est, ad concessorem suo tempore debere converti. Quapropter manifestus sum ego Guilielminus Tederici fllius, qualiter per hanc cartam inrevocabilis donationis inter vivos dono et trado tibi domno Gerardo plebano et preposito canonice ecclesie sancte Marie in gradibus site in suburbio aritine civitatis, recipienti vice eiusdem ecclesie, idest quicquid habeo et teneo, aut aliquis detinet nomine meo, aut si non teneo iure tamen tenere debeo, et nominative totum meum casamentum et sine casa, quod habeo iuxta suprascriptam ecclesiam; cui a duobus est terra et casa olim Rodulfi Opizelli, ab aliis duobus currunt vie publice. Supascripte autem res, ut dixi, minus quam habeo et teneo aut aliquis per me vel sunt mei iuris, et nominatim iamdictum casamentum cum omnibus supra se et infra se et cum omnibus pertinentiis et adiacentiis et accessionibus et stillicidiis et usibus earum rerum et cum omni iure prediorum urbanorum et rusticorum ego qui supra Guilielmus tibi iamdicto domno Gerardo, recipienti vice iamdicte ecclesie, dono et trado, et per hanc cartam ex omni iure et directo et tenimento meo te investio, accepto a te merito centupli et vite eterne, quatenus ab hodierna die habeas et possideas tam tu quam tui posteri successores in suprascripta ecclesia permanentes sine mea meorumque filiorum et heredum molestia vel litis causatione. Quod si in aliquo exinde contra vos aliquo ingenio presumpserimus molestare, aut si omni tempore ab omni persona non potuerimus defensare, auctorizare; quod si non defensaverimus, aut si nos aut aliqua hec infringere temptaverit et statim, ut hec audierit non resipuerit a sua mala
cogitatione, non solum habeat maleditionem omnipotentis Dei et beate Marie virginis omninm sanctorum et sanctarum eius et cum Dathan et Abiron sit deputatus et Iude traditori assimilatus et perpetuo vinculo anathematis alligatus, sed insuper componat duplum rei prout tunc valuerit vel meliorata fuerit sub extimatione pretii, et insuper penam decem librarum optimi argenti, et postea sit hec carta firma in perpetuum. Unde a me suprascripto Guilielmo hec carta rogata est. Actum iuxta suprascriptam ecclesiam feliciter.
† Signum manus suprascripti Guilielmini, qui hanc cartam donationis inter vivos scribere rogavit.
††††† Signa manuum Guidonis Ubertini et Ardemanni Macarini et Spine Ubertini et Rolandi Carelle et Gregorii rogatum testium.
Hec carta eo tenore rogata est, quod suprascriptus Guilielminus debet habere cotidianum tantum victum a ministris suprascripte ecclesie usque dum vivit, prout alius canonicus eiusdem ecclesie habet. Et item quod suprascriptus prior ecclesie debet eidem Guilelmino dare centum solidos et unam cameram in anteriori parte olim domus sue, in qua laborare et manere possit quousque sibi placuerit. Quod si ad suprascriptam ecclesiam rediri voluerit et cum aliis manere in ecclesia, debet habere, prout unus ex aliqui eo loci permanet (et) habet, ex rebus suprascripte ecclesie. Illud
autem totum quod ipse Guilieminus habet, debet communicare rebus suprascripte eeclesie. Et item quod canonici suprascipte ecclesie debent litteris erudire fratrem suprascripti Guilielmini et uti unum ex aliis canonicis habere et tenere. Hec omnia sine occasione et sine fraude debent esse ab utraque parte. Quod si hec omnia suprascripta iamdictus prepositus et successores eius non observaverint, et inquisiti a Guilielmino per tres vices infra triginta dies per caput non emendaverint eidem, in laudamento Saraceni iudicis et Viviani iudicis et Ardemanni Macarini, tunc hec donatio sit irrita et revertatur in suprascriptum Guilielminum. Preterea quicquid Guilielminus vero habet aut habiturus est tempore mortis, debet relinquere suprascripte ecclesie.
† Ego Guilielmus notarius scripsi et complevi
Torna all'inizio