Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.494 » Pag 50 - 54

3.494
50
54

50
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et hoctabo anno
principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense aprilis nona inditione. ideo
qui ego ursu filius quondam marini faber qui dicitur caballario, una mecum adesset desijo amalfitanus
thium et distributorem meum, clarefacio, quoniam ante os annos, quando ipse marinus
iacebat in infirmitate, unde defunctus fuit, adhuc recte loquentem iudicabit et in manum illum
commisit ipsius desigi de rebus sua venumdandum et debitum inde salbandum, quod ille dare
debuit. Insuper et iudicavit, ut mulier nomine blactu genetrice mea qui fuit uxore sua, recolligere
dota sua qui fuerunt solidi biginti unum, et pro quibus ipsa genetrice mea alium virum
sibi copulavit costantinus nomine filius ursi, propterea ipsa mulier dote ipsa de causam ipsius
genitori meo tollere querit et illut sibi habere: simulque et ab ipsi creditoribus et fideiussoribus
nimio sumus obpressi volendum a nos recolligere ipso devitum, unde postulavit
predicto desijo qui est thio et distributores nostrum, ut una mecum de rebus qui fuit ipsius
genitori meo, venumdare, et pretium quod exinde tulerimus ab ipsis creditoribus et predicte
genetrici mee, retdere, ut ego nominatus ursu solutus manere ab omni parte de ipso debitum.
ille autem exaudita mea postulationem, una mecum ante presentia adenolfi iudici perrexit,
cui hec omnia nota fecimus, et ante ipsum iudex palamfacio, quoniam mihi est pertinentes
habere rebus in locum gallucantu ulter petralena finibus salernitane a pars ipsius genitori
meo, in quo predictus genitor meus a nobo fundamine construxit ecclesia vocabulum sancti
felici et sancti nicolai. unde quoram presentiam ipsius iudici ostedit scriptiones de ex eadem
rebus pertinentem. una cartula continentem: mulier nomine blactu atrianense filia sergi barbenti
de amalfi venumdederat ipsius marini genitori meo quartam partem qui fuit sortionem
petri viri sui, de rebus ipsa de iamdicto locum gallucantu per finis: de subter parte fine, sicut
discernit litus de mare: de super fine bia, que deducit per ipsa petralena; et a parte occidentis
fine ballone que deducit in mare; et de alia parte fine sicut discernit rupa. de hec
vero rebus infra predicte finis inclita ipsam partem, quod fuerat sortionem predicti viri sui,
sicut ipsa cartula continet qui scripta est per aghenardus notarius in anno tricesimo septimo
principatus domni paldolfi et secundo anno eius salerni et sexto anno principatus domni
51
paldolfi eius filio, mense december octaba indictione, roborata per iaquintus iudex et per aliis
sufficientem. alia carta: ursu faber qui fuit abio meus filius ursi presbiteri amalfitano qui vocabat
caballaru, ut ipse marinus genitor meus qui fuit filius eius, habere parata rebus ulter
petralena ubi dicitur gallucantu, et ipse marinus in iamdicta rebus ecclesia construxit vocabulum
sancti felici et sancti nicolai, et ipse habio meus vice mea et vice de aliis germani
mei, qui de hoc seculo vitam finierunt, confirmavit iamdicti desigi de iamdicta rebus una
pecia de terra ... et bacuum uno teniente per hec finis et mensurie: de super fine
ipsa bia puplica qui venit da nuceria, inde per latitudo passi tridecim; a parte occidentis
sicut termiti ficti sunt, et inde passi triginta octo, et da completa ista mensuria revolbente
in pars occidentis, sicut ora de ripa et limite discernit et termiti ficti sunt, et exiente et coniungente
se in medio ballone sunt per ista fine per mensuria passi triginta, et descendente per medio
ipso ballone usque aqua de mare: a parte occidentis fine rebus de ipsa ecclesia, quod ipse marinus
frabicaverat, inde passi biginti sex, et revolbente quasi in pars occidentis sunt per ipsa revolta
quasi revolbit in pars occidentis passi decem, et revolbente quasi in pars meridie per fine
rebus ipsius ecclesie passi octo, et da completa ista mensuria descendente usque aqua de mare.
ec tota rebus, sicut diximus, inclitum illut ipse ursu nobis tradidit ad faciendum inde quod voluerimus,
sicut ipsa cartula continet, qui scripta est per iohannes notarius in anno sexto principatus
supradicti domni iohanni de mense ianuarius secunda indictione roborata sufficienter. una scriptio,
qualiter domnus iohannes episcopus sancte sedis salernitane per vona combenientia libera
fecit ipsa ecclesia sancti felici de iamdicto locum gallucantu quod ipse genitor meus construxit,
sicut ipsa scriptio continet qui scripta est per mirandus notarius in anno septimo principatus domni
paldolfi principis de mense september decima indictione roborata per ipsum domnus iohannes
episcopus et per petrus iudex et per aliis sufficiente. et congruum est mihi iamdicti ursi tota et
inclita supradicta rebus per supradicte finis et mensurie, qualiter per ipsa monimina mihi est
pertinentes habere a parte supradicti marini genitori meo vel undecumque in ipso locum, totum
et inclitum illut venumdare adelverti comiti filio bone memorie lamberti; et ideo ego nominatus
ursu, sicut mihi congruum est mea voluntatem, una mecum adesse ipse desijo thio et distributores
nostros, iusta legem et consuetudo nostre romanorum per largietatem et absolutionem superii
dicti domni gloriosi principi, quem nobis dandum direxit per ipsum adenolfus iudex, ante
ipsum iudex et subscripti idoneis hominibus per anc cartulam mea voluntate venumdedi atque ad
semper habendum confirmavimus tibi iamdicti adelverti comiti tota et inclita supradicta rebus
per supradicte finis et mensurie et cum inclita ipsa ecclesia, qualiter conciata et edificata est, et
cum omnia infra ipsis rebus habendum et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, et cum omnia
ad ipsa ecclesia pertinentes, et cum supradicta monimina cum omnia quantum continet, unde nullam
52
mihi vel ipsius genetrici mee aut cuiquam hominibus vel in quavis partibus exinde restitit aut
dicimus remanere sortionem; set, sicut dictum est, totum et inclitum illut tibi iamdicti adelverti
comiti venumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu et tuos heredes illut habendum,
possidendum, dominandum, omnia inde faciendum quod volueritis absque cuiuscumque conrietate
vel requisitionem. et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra vindictionem a presentis
recepi a te iamdictus emtorem meum, una mecum adesse ipse desijo thio meus, auri solidos
de tari viginti ana quadtuor tari per solidos, sicut inter nos combenit in omnis deliberationem.
de qua ego nominatus ursu per vona combenientia guadia tibi iamdicti adelverti comiti dedi et
me ipsum tibi mediatorem posuit; et per ipsa guadia obligo me et meos heredes amodo et semper
antistandum et defensandum tibi tuique heredibus inclita supradicta nostra vindictione da
omnis homines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaberimus
et aliquit, de quomodo superius legitur, quesierimus remobere aut contrare, et quodcumque
causationis vobis exinde preposuerimus, per ipsa guadia obligo me et meos heredes componere
tibi tuique heredibus duplo supradicto pretium quod fiunt solidi quadraginta, et, sicut dictum est
semper illut vobis defensemus, et questio et causatio nostra sit inde tacita et bacua. preter, quando
per vos ipsis volueritis inde esse autores et defensores, bice nostra licentiam et potestatem
habeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum supradicta monimen
quod superius vobis dedimus, et cum quale alia monimen et rationem inde habueritis; nam, quando
nos inde quesieritis habere autores et defensores, remittite ad nostram potestatem supradicta
monimen quod vobis dedimus, et ego et meos heredes illut tibi tuique heredibus defensemus
et omnia vobis adimpleamus, sicut superius legitur, et post finem factam ipsa monimen, quale illam
nobis dederitis, ad vestram illam remittamus potestatem, ad habendum illam vos in iamdicta
rationem per iamdicta guadia et obligata pena. verumtamen hoc memoramus et palamfacio, quoniam
mastalus filius sergi qui dicitur tramontanu, habet scriptionibus de eadem rebus continentes;
unde modo in eadem presentiam ostedit exinde ipse mastatus tribus scriptionis. una continentem:
acceptus filius iohanni calbarosi et gemma, uterina sorore eius et filia predicti iohanni
secundum legem et consuetudo eius romanorum venumdederat iohanni et landolfi atrianensi filii
sergi medietate ipsa rebus per finis, sicut ipsa cartula continet. qui scripta est per maracdus notarius
in anno vicesimo quinto principatus domni gisolfi de mense iulius quintadecima indictione.
et ipsa alia scriptio continentem, qualiter ipsi iohannes et landolfus ipsa medietatem rebus
quod paratam habebat da ipsi acceptu et gemma, illut venumdederat leoni filio ipsius iohanni
calbarosi: scripta cartula ipsa per petrus notarius in anno tricesimo principatus domni gisolfi
de mense december sexta indictione. et ipsa alia scriptionem continentem: ipse leo filius iohanni
calbarosi venumdederat ursi faber qui fuit habio meumque ursi et filius ursi, qui vocabat caballario,
53
tres sortionis de ipsa rebus per finis una sortione quod ei pertinuerat da genitore suo, et
due sortiones quod ei pertinuera da acceptus et gemma fratrem et sororem, sicut ipsa cartula
continet, qui scripta est per antipertus notarius in anno quadragesimo tertio principatus ipsius
domni gisolfi et primo anno principatus domne gemme uxoris eius et domni pandolfi obtato filio
eorum, de mense iunius tertia indictione. hec supradicte scriptionibus ostedit ipse mastalus, ut,
quando tibi iamdicti adelverti comiti vel ad tuos heredes necesse fuerit pro ipsa nostra vindictione
causandum, ipse mastalus et eius heredes supradicte scriptionis, et si amplius inde abuerit, ille
vobis ostendere et dare ille vobis debeant, donec de rebus ipsa finem faciatis, et vos vestrisque
heredibus licentiam habeatis bice nostra de supradicta nostra vindictionem inde causare cum
ipse scriptionis et cum ille que superius vobis dedimus, et cum quale alia rationem inde habere
potueritis, et per vos ipsis illut vobis defensatis in omni ordine et rationem, sicut superius diximus,
et post finem factam ipse scriptionis quod ipse mastalus vobis dederit, ad illorum remittatis
potestatem, abendum ille in predicta rationem et in omni ordine et ratione venumdedimus vobis
de quantum quantoque mihi est pertinentes habere a petra que dicitur lena, usque ballone
maiore qui est in partibus occidentis, sicut superius diximus, habendum illut et faciendum inde
quod volueritis. et ego supradictus desiio obligo me et meos heredes omni tempore antistandum
et defensandum tibi iamdicti adelverti comiti et ad tuos heredes inclita supradicta rebus, qualiter
superius dictum est, a parte uxori mee et da omnes homines, qui pro nostra parte et datum aut
pro pars et datum ipsius uxori mee quodcumque causationis vobis vestrisque heredibus inde preposuerit.
et si taliter eos vobis non defensaberimus et aliquit inde remobere aut contrare quesierimus,
componere hobligo me et meos heredes tibi tuique heredibus quadraginta auri solidos
constantini, et, sicut dictum est, illut vobis defensemus et ego nominatus mastalus per vona combenientia
guadia tibi iamdicti adelverti comiti dedi et mediatorem tibi posuit supradictum constantinum
filium ursi; et per ipsa guadia obligo me et meos heredes omni tempore supradicte
scriptionis, vel si amplius scriptiones habere potuerimus ille que, sicut dictum est, ostedimus vobis
nominato adelverti, vel si amplius, sicut dictum, inde habuerimus, faciamus ille salbe absque
de igne et zala; et quando tibi tuique heredibus supradicte scriptionis quod ostedimus, seu si amplius
scriptiones de rebus ipsa habere potuerimus, necesse fuerit pro ipsa rebus causandum, tunc
nos et nostris heredibus tibi tuique heredibus ille demus had abendum vos tote ipse scriptionis,
donec de rebus ipsa finem faciatis; et post finem factam, ipse scriptionis, quante et qualis illis vobis
dederimus, ad nostra et de nostris heredibus emittatis potestatem, ad abendum nos ille in iamdicta
ratione, sicut et supradictum est; et abeamus spatium ad ipse scriptiones vobis dandum a
quo illut nobis dixeritis, usque diebus octo; et si taliter omnia suprascripta vobis non adimpleverimus,
sicut diximus, et aliquit inde remobere aut contrare quesierimus, per ipsa guadia componere
54
obligo me et meos heredes tibi tuique heredibus biginti auri solidos costantinos, et, sicut
dictum est, omnia suprascripta vobis adimpleamus. et taliter scribere rogavimus te iaquintus
notarius. actum salerno.
+ ego qui supra adenolfus
+ ego atenolfus
+ ego guido
Torna all'inizio