Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.75 » Pag 50 - 51

1/2.75
50
51

50
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo nono: sed et romano
magno imperatore eius filio anno duodecimo die octabo mensis februarii
indictione quintadecima neapoli: Certum est me iohannem filium quondam
domini theodorii: A presenti die venumdedi et tradidi tibi maria cui super
nomen bisantina filia quidem iohannis monachi coniux quidem stephani:
Idest sexuncias de integra terra mea que nominatur mascarellam positam
in licinianam una cum arvoribus et introito suo et omnibus sibi pertinentibus
unde nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbabit nec in alienam personam
quod absit conmisit aut iam conmitto potestatem qui se insimul iungitur
et indibisum reiacent nominatas integras sexuncias meas quas tibi venundedit
cum alia sexuncias de gregorio nepoti meo: qui et insimul coheret
ab uno laterem et de uno capitem terra nominato genitori tuo et de alio
laterem et de alio capitem terra heredum quondam domini iohannis castaldi:
itam ut a presenti die et deinceps prenomina nominatas sexuncias
meas quas tibi venundedit intus nominatas coherentias ut super legitur sint
a me tibi venundatam et traditam in tua tuisque heredibus sint potestatem
quidquid exinde facerem volueritis: et neque a me nominato iohanne neque
a meis heredibus neque a nobis personis summissis nullo temporem
nullam exinde abeatis quacumque requisitionem aut molestiam: neque tu
nominata maria neque tuis heredibus per nullum modum in perpetuum
Insuper omni temporem ego et heredes meis nominatas sexuncias meas
quas tibi venundedit intus nominatas coherentias ut super legitur av omni
hominem omnique persona tibi tuisque heredibus in omnibus antestarem
et defenderem promittimus pro eo quod accepim a te auri tare unum sicut
inter nobis combenit quod si autem aliter fecero de is omnibus nominatis
per quovis modum aut summissam personam tunc compono ego et heredes
meis tibi tuisque heredibus auri solidos sex bytianteos et hec chartula ut
super legitur sint firma scripta per manus anastasii scriptoris discipulo domini
gregorii curialis et scriniarii per nominatam indictionem +
hoc signum + manus nominato iohanne quod ego qui nominatos pro
eum subscripsi et nominatum tare confiteor percepisse +
51
+ ego petrus curialis rogatus a nominato iohanne testis subscripsi et
nominatum tare confiteor percepisse +
+ ego aligernus filius domini iohannis rogatus a suprascripto iohanne
testi subscripsi et suprascripto tare confiteor percepisse +
+ ego stephanus curialis rogatus a nominato iohanne testi subscripsi
et nominato tare confiteor percepisse +
+ ego gregorius Curialis et scriniarius Complevi per memorata quintadecima
indictione +
Torna all'inizio