Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 175 » Pag 227 - 228

175
227
228

227
+ In nomine domini anno sextodecimo principatus domni gisulfi, mense agustus sexta indictione.
memoratorium factum a me ursus filius iannelgari qui dicitur inginiusu, de eo quod
ante subscripto testes donabit mihi iohannes presbiter filius iannelgari una pecia de terra, quod
abuit in locum iobi finibus salernitanis. que de tribus partibus fine nostra coniungit, alia parte
fine que fuit tauri, sicut limite discerni. infra ipse finis, sicut eidem genitori eius partinentes
fuit, cum omnis monimen inde pertinentem, totum in integrum eos mihi donabi ad securo
nomine omni tempore ego et meis heredibus abendum omnia exinde faciendum, que nobis placuerit
et obligavit se ipse iohannes presbiter et suos heredes nobis nostrisque heredibus defensandum
a partibus da omnis hominibus, cui per eum exinde datum aut obligatum paruerit. de alii
bero hominibus non queramus illum abere defensorem, sed licead me vice illius cum ipsa
monimen in omnibus causare et omnis legem et iustitia ... recipere, et per nos ipsis siamus
nobis inde autorem et defensorem; tamen ille eos defensare a sortifices suos et da omnis homines,
cui per eum exinde datum aut obligatum paruerit. unde pro oc donum firmandum launegild
a me exinde recepit camiso unum, et ego iohannes notarius interfui et hunc brebem scripsi.
228
+ ego qui supra iohannes presbiter
+ ego poto
+ ego roderissi
+ ego grimoaldus testes.
Torna all'inizio