Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.200 » Pag 257 - 259

1.200
257
259

257
+ In nomine domini nostri ihesu Cristi quadragesimo sexto anno imperii domni constantini
et quartodecimo anno ... cum eo domno romano filio eius sanctissimis imperatoribus
nostris, mense novemver, secunda indictione. Ideoque ego cristoforo filius quondam marci de
loco ... finibus canusina, Dum mihi congrum esse videtur mea voluntate vendere atque
de presente ante presentia ... subscripti sunt, per hanc videlicet cartulam venditionis
venundavo quidem tibi leoni filio quondam adelchisi ... locum ziziro, hoc est inclita una
258
clausuria mea que se bocat de fitulito propinquo iamdicto loco ... quibus mihi pertinet de
iamdictum genitorem meum, que in integrum ipsa clausuria havet finis, de prima parte fine
terra tuaque emptorem meum et terra iohanni et duniperti, de secunda parte finem terra iohanni
filii radiperti, de tertiam partem finem terra pauli, de quarta autem parte finem iterumque terra
tua qui supra emptorem meum et terra constantini. Infra has autem finis venundavo quidem tibi
nominato leoni emptorem meum inclita ipsa prescripta clausuria, sicut per finis posita est, una
cum gira ... andito, trasito et exito suo, et cum inferius superiusque suis, et cum omnia infro
se haventem clausuria ipsa tibi venundedi. Unde nec mihi nec cuilivet alteri hominum ex ipsa
mea venditione nullam reservavi portionem, set tibi nominato emptorem meum illam in integrum
venundedi possendendum. pro quibus confirmandam hanc meam venditionem, nunc a presentis
recepi a te nominato emptorem meum exinde finitum pretium auro constantino solidum unum et
quattuor miliarensi; in ea videlicet ratione, ut amodo et semper tu qui supra emptorem meum
et tuis heredibus iamdicta mea venditione haveatis et securo nomine possidere baleatis, atque
faciatis exinde omnia, quod vos volueritis sine cuiuscumque hominum contradictionem; de quibus
repromitto ego qui supra cristoforo, et meis obligo heredibus supra venditione mea vobis ab omnibus
hominibus inanstemus et defensemus. quod si eos vobis non defensaverimus, aut si nos ipsis
per quolivet ingenium retornare quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus adversus
vos vacua sit, et duplum supradictum pretium nos vobis componere obligamus; et quod ista nostra
venditio aput vos remeliorata paruerit, omnia sub estimatione pretium nos vobis restituamus,
et predicta nostra venditio in antea per invitis nos vobis defensemus. Super hoc autem guadia
tibi nominato emptorem meum dedi et mediatorem tibi posui dumnello filio radiperti de
civitate bari, tinore quidem, ut ego et meos heredes defensemus tibi et ad tuis heredibus integra
ista supradicta nostra venditio per nominatibe da ipsa uxor mea et da illis, in quorum mundium
pertinet, si aliquid vobis exinde tollere aut pavere vel querere quesierit per suum morgincat,
quam et da omnes homines, qui vobiscum exinde causare voluerint et nos vobis non defensaverimus,
qualiter iam diximus, viginti constantini solidi pena nos vobis componere obligamus,
et in antea per invitis taliter eos vobis defensemus. Unde ipse mediator vester tribuit
vobis licentiam se pignerandum per bobi et alia sua legitima pignera, usque dum ita vobis
adimpleamus per ordinem omnia, sicut superius legitur, et hec cartula venditionis in prescripta
ratione omni tempore sit firma. quam te hieronimus diaconus et notarius taliter scrivi, intus
civitate bari.
259
+ ego contardo teste
+ signum manus domnelli fratris rodoaldi
+ ego leo subdiaconus teste
+ ego madelfrid subdiaconus et notarius me subscripsi
+ ego maio presbiter testis sum.
Torna all'inizio