Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.435 » Pag 99 - 99

5.435
99
99

99
+ IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI. Anno ab incarnatione
eiusdem millesimo octogesimo secundo. indictione quinta. Ego Rotbertus
universorum dispositoris permissione dux apuliae calabriae et siciliae.
Una cum coniuge mea sikelgaita et filio nostro Roggerio dedimus
et sub donationis testamento designavimus mense ianuario ecclesiam Sancti
arontii de tarento Monasterio sancti laurentii aversano et abbati eiusdem
loci Robberto. et aliis secundum Sancti Benedicti regulam eidem predictae
ecclesiae iuste succedentibus cum omnibus illis que ex nostra parte secundum
iustitiam dare et concedere sibi possunt tam in terris quam in vineis
mobilibus, et immobilibus. Preterea huic donationi superaddimus unam piscariam
que fuit landonis predicte civitatis tarenti vicecomitis. Hec autem
omnia ob peccatorum meorum remedium et indulgentiam omnium parentum
remissionem et memoriam. Ego vero Willelmus regiensis ecclesiae electus
huius donationis et cartae extiti testis et notarius
Torna all'inizio