Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.172 » Pag 222 - 223

1.172
222
223

222
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni gisulfi gloriosus princeps, mense
nobember prima indictione. ideoque ego mastromile filius ... eo quod intus
cibitate dianense ante susscripti testis tradidimus atque benumdedimus tibi iohanni presbiteri
filio iohanni clerici, idest una terra ortale per fines, sicut modo declaramus; a pede fine
sancta barbara et sunt passi tres et pede uno; a parte occidentis fine iterum sancta barbara et
sunt passi quattuor; de quarta bero parte fine madelfrit et sunt passi tres et medium et coniungit
se cum priori fine; a parte orientis passi tres et medium. infra as finis tota et inclita predicta
terra ortale tibi nominati iohanni presbiteri tradidimus atque benumdedimus cum trasita
et exita sua et cum omnia intro se abentibus trasactibus nomine at semper abendum, et dominandum,
et lavorandum, et frudiandum, et omnia exinde faciendum quit tibi nominati iohanni
presbiteri tuique eredibus placuerit absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus
seu de qualiscumque ominibus. unde pro anc nostra benditione vobis stabiliscendum et hunc testum
cartule confirmandum, nuc a presente nos qui superius nominatus magistermile recepi a te
predicto iohanni presbiteri statutum pretium, idest tres tari aurei voni in omni deliveratione:
finita nostra benditio, sicut dictum est, nos vobis ab omnis omines omnique partibus antistare
et defendere; de colludio vero secundum legem nos vobis satisfaciamus. insuper nos qui supra
223
nominati magistermile guadia tibi cui supra nominati iohanni presbiteri dedimus, et mediatorem
tibi posuimus sico filio marco, ut nos et nostris eredibus defendamus tibi et at vestris eredibus
in inclita terra ortale, sicut superius declaratum est, a pars quarta uxori nostre et da
omnes consortes vestros et da omnes omines omnique partibus. si autem noluerimus illut vobis
defendere omnia, que superius legitur, sic obligamus nos et nostris eredibus at componendum
vobis et at vestris eredibus decem solidi aurei constantini, et per inbitis adimpleamus vobis
omnia, que superius legitur, et cartula ista nostra benditionis in suprascripta ratione firma
permaneat. quod te siconolfus presbiter et notarius scribere rogabimus intus supradicta cibitate.
+ ego THARSIVS PBR
+ ego sando me subscripsi.
Torna all'inizio