Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A56 » Pag 248 - 249

6.A56
248
249

248
In nomine domini dei Salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro basilio magno imperatore anno sexagesimo: sed et Constantino
frater eius magno imperatore anno quinquagesimo septimo: die vicesima
mensis nobembrii indictione tertia neapoli: Certum est nos stephano
filio quondam ursi qui nominatur ara . . . no et maria hoc est
iugalium abitatoribus autem in loco qui vocatur pumilianum foris arcora
dudum aqueductus: a presenti die promtissima voluntate venumdedimus
et tradidimus vobis domino pancrati venerabili igumeno monasterii
sanctorum sergii et bachii qui nunc congregatus est in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridiarium
et at cuncta sancta et venerabilis vestra congregatione monachorum
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: sed nos memoratis
iugalium summus omminibus de memorato sancto vestro monasterio: idest
integra una petia de terra nostra que nominatur at illu biniale posita in memorato
loco pumilianum: una cum arvoribus et introitum suum et omnibus
sivi pertinentibus: quod sunt per passi modia dua et medium at passum
ferreum sancte neapolitane ecclesie: sicuti et quomodo nobis obbenit
per chartula comparationis nostra membranis tres quas nobis exinde fecit
facere filio quondam leoni becrano cum voluntate maria coniugi sua:
quem vero ipsa chartula in presenti apud vos remisimus pro vestra et
de vestri posteri defensionem: Coherente sivi ab uno latere terra guiselgari
de memorato loco: et de alio latere terra memorati sancti vestri monasterii
cui nos omminibus summus: de uno capite terra ursi filio . . . . . . . .
. . . . . . . : et de alio capite terra gurti de memorato loco: de qua nichil
nobis exinde aliquod remansit aut reservavimus nec in alienas cuiusque
personas quod absit commisimus aut iam committimus potestatem: set
a presenti die et deinceps prenominata vestra integra petia de vestra
terra que nominatur biniale posita in memorato loco pumilianum una cum
249
arvoribus et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus et sicuti vobis
illos per memoratas coherentias exegregavimus sicud superius legitur a
nobis vobis sit venumdatum et traditum in vestra vestrisque: posteris
sint potestate queque exinde facere volueritis liberum semper abeatis
potestatem: et neque a nobis memorato stephano et maria hoc est iugalium
neque a nostris heredibus nec a nobis personis summissis nullo tempore
numquam vos memorato domino pancrati venerabili igumeno aut memorata
sancta vestra congregatione memorati sancti vestri monasterii cui nos omminibus
summus aut posteris vestris quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requisitionem aut molestia per nullun modum nec per summissas
personas a nunc et in perpetuis temporibus: insuper omni tempore
nos et heredibus nostris vobis vestrisque posteris et in memorato
sancto et venerabili vestro monasterio exinde ab omnis ommines omnique
personis in omnibus antestare et defensare debeamus: hostendentes vos
et posteris vestris nobis nostrisque heredibus memorata chartula que superius
apud vos remisimus at relegendum et fine faciendum ubique necessum
abuerimus et sic vobis vestrisque posteris illos antestare et defensare
debeamus: propter quod exinde accepimus a vobis in presenti
idest auri tari quindecim sicut inter nobis combenit: si autem nos aut
heredibus nostris aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis
modum aut summissas personas tunc componimus nos et heredibus nostris
vobis vestrisque posteris auri solidos duodecim bytianteos et ec
chartula venditionis ut super legitur sit firma scripta per manus sergii
tabularii per memorata tertia indictione + hoc signum + manus memoratis
iugalium quod ego pro eis subscripsi et memoratos tari traditos bidi +
+ ego ioannes filius domini petri testi subscripsi et suprascripti tari
traditos bidi +
+ ego petrus filius domini gregorii testi subscripsi et suprascripti
tari traditos bidi +
+ ego iohannes filius domini cesarii testi subscripsi et suprascripti
tari traditos bidi +
Ego sergius tabularius complevi et absolvi per memorata tertia
indictione +
Torna all'inizio