Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.108 » Pag 125 - 126

1/2.108
125
126

125
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro niciforio a deo coronato magno Imperatore anno secundo: die
decima mensis februarii indictione octaba neapoli: Certum est nos gregorio
surrentino filium quondam iohanni surrentini et orania hoc est iugales: A
presenti die proptissima voluntatem: venumdedimus et tradidimus vobis domino
stephano filio quondam domini leoni monachi et domina pitru honesta
femina hoc est iugales: idest integras sexuncias nostras de integra inferiora
et superiora super se una super alia constituta posita vero intus anc civitate
neapolis in vico qui nominatur virginum regione summa platea: una
cum aheribus et aspectibus suis simul cum introitum suum a parte de
memoratum bicum publicum et homnibus sivi pertinentibus: pertinente
mihi a quidem domino iohanne monaco dudum dommino meo. unde nihil
novis exinde aliquod remansit aut reserbavimus: nec in aliena quiusque persona
quod absit commisit aut iam commictimus potestatem: qui et coheret
sivi a parte horientis memoratus bicus publicus unde ividem introitum
abere deveatis: set a parte de memoratum bicum vos portas aperire deveatis:
et a parte meridiana coheret domum leoni de pacifiqu: et a parte
hoccidentis coheret domum vestra memoratis iugales: et a parte septemtrionis
coheret alias sexuncias ex ipsa inferiora et superiora super se: de
quidem boni de loco qui nominatur luscanum quod est in longum divisa
et est omni tempore de quale mensura: unde nihil novis exinde aliquod
remansit aut reserbavimus set a presenti die et deinceps a nobis vobis sit
venundatum et traditum in vestra vestrisque heredibus sit potestatem quidquid
exinde facere volueritis: et neque a nobis neque a nostris heredibus
nec a nobis persona summissa nullo tempore nucquam vos aut heredibus
vestris quod absit abeatis exinde quacumque requisitione aut molestia a nunc
et in perpetuis temporibus: insuper et ab omni hommine homnique persona:
omni tempore nos et heredibus nostris vobis vestrisque heredibus: exinde
in omnibus antestare et defensare deveamus: propter quod accepimus
a bovis exinde in presentis: idest auri solidos octo bytianteos sicuti inter
novis combenit: verumtamen promictimus vobis ut si vos aut heredibus
126
vestris gradas facere volueritis licentiam abeatis a parte de memoratum bicum
publicum et faciatis vobis a parte de ipsum bicum portas quale vobis
placuerit: quia sic novis combenit: si autem aliter fecerimus de his
omnibus memoratis per quovis modum aut summissis personis tunc componimus
nos et heredibus nostris vobis vestrisque heredibus auri solidos
duodecim bytianteos et hec chartula venditionis ut super legitur sit firma
scripta per manu leoni scriptori discipulo domini iohannis tabularii per memorata
octaba indictione + hoc signum + manus memorati gregorii et memorata
orania hoc est iugales quod ego qui memoratos ab eis rogitus pro eis
subscripsi et memoratos solidos confessus percepisse +
+ ego marinus filius domini sergii monachi rogatus a suprascriptos
iugales testi subscripsi et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ ego stefanus filius domini theodosii tribuni rogatus a suprascriptos
iugales testi subscripsi et suprascriptos solidos confessus percepisse +
+ Ego leo Curialis dudum scriptore post subscriptionem testium Complevi
et absolvi per ista in qua sumus tertia decima indictione +
Torna all'inizio