Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.13 » Pag 44 - 46

10.13
44
46

44
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo
anno principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis,
mense iunio undecima indictione. Dum coram presentia domni
Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis,
quod conditum est foris hanc a Deo conserbatam Salernitanam
civitatem in loco Metiliano, essem ego Petrus iudex, tunc in eandem
presentia Manso filius quondam Ursi Atrianensis et Ursus
45
filius quondam Mansonis Atrianensis, qui fuit germanus suprascripti
prioris Ursi, clarificaverunt sibi pertinere portiones in ecclesia
Beati Iohannis que constructa est foris hanc Salernitanam civitatem
in finibus Lucanie ubi Tirisinum dicitur et de terra in qua ipsa
ecclesia constructa est, et tota ipsa terra est per fines et mensuras
iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis via
que ducit ad ipsam ecclesiam et recte per eam mensurati passus centum
quinquaginta quinque, et sunt a completis suprascriptis passibus
usque suprascriptam ecclesiam recte mensurati passus quattuordecim,
et ab eo loco quo ipsi centum quinquaginta quinque
passus completi sunt revolvit in partem ipsam occidentis recte
passus decem, et revolvit in partem meridiei sicut aliquantum
media sepes discernit passus triginta sex, mensurati intra ipsam terram
prope ipsam finem usque lapidem in quo crux designata est;
ab ipsa parte meridiei est finis qualiter ab ipso lapide ascendit
recte in partem orientis passus septuaginta sex; ab ipsa parte
orientis est finis sicut totus limes discernit et passus centum
triginta sex; et revolvit in ipsa partem orientis recte passus quadraginta
sex, et revolvit in partem septemtrionis, sicut totus
limes discernit, passus quinquaginta duo; ab ipsa parte septemtrionis
est finis terra suprascripti Mansonis et Constantini
germani sui et passus centum triginta usque ipsam viam priorem
finem et ibidem in alio lapide magno crux consignata est. et
ex eadem ecclesia et de predicta terra per suprascriptas fines et mensuras
ipse Manso dixit sibi pertinere integram octabam partem,
et ipse Ursus dixit sibi pertinere integram quartam partem; aliam
vero quartam partem de suprascripta ecclesia et de iamdicta terra
per iamdictas fines et mensuras pertinet in ipso monasterio
per datum suprascripti Constantini et per datum Mauri consobrini
fratris illorum. et sicut ipsis Mansoni et Urso congruum fuit, bona
illorum voluntate, per hanc cartulam, pro amore eiusdem domini
et salvatoris nostri Iesu Christi et pro redemptione animarum suarum
et quondam Iohannis germani ipsius Ursi et quondam Ursi filii
ipsius Mansonis optulerunt in prefato monasterio totum et integrum
illud quod ut dictum est sibi pertinere dixerunt de suprascripta ecclesia
46
et de ipsa terra per suprascriptas fines et mensuras: ipse Manso
ipsam octabam partem suam et ipse Ursus iamdictam quartam
partem suam cum omnibus intro habentibus cunctisque earum pertinentiis
et cum vice de ipsa via et cum simile portione illorum de muniminibus
ex eis continentibus. ea ratione ut semper sit in potestate
ipsius domni abbatis et successorum eius et partibus ipsius monasterii,
et ipse domnus abbas et successores eius et pars ipsius monasterii
licentiam habeant de eo facere quod voluerint. et per convenientiam
ipsi Manso et Ursus guadiam dederunt Petro monacho
et sacerdoti pro parte ipsius monasterii et fideiussores ei pro ipsius
monasterii parte posuerunt se ipsos et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi domno abbati et
successoribus illius et partibus suprascripti monasterii integrum illud
quod in ipso monasterio ut dictum est optulerunt ab omnibus hominibus,
quibus per eos et per ipsos genitores illorum illud vel ex eo
datum aut obligatum vel manifestatum seu alienatum paruerit et qui
pro parte et dato illorum et heredum eorum et ipsorum genitorum illorum
quascumque causationes ex eo ipsi domno abbati et successoribus
illius et partibus ipsius monasterii preposuerint; et tribuerunt
licentiam ut, quando ipse domnus abbas et successores eius
et pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud quod
in ipso monasterio ut dictum est optulerunt per se defendere qualiter
voluerint, cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsi Manso et Urso et illorum
heredes non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se
et suos heredes componere ipsi domno abbati et successoribus illius
et partibus ipsius monasterii centum auri solidos constantinatos;
de iamdicta vero via ipsi Manso et Ursus vicem sibi reserbaverunt,
ad faciendum ex eadem vice illi et illorum heredes quod voluerint
et ad pergendum per ea ad res quas eis in ipso loco Tiresino extra
suprascriptas fines et mensuras habere pertinet. verumtamen quoniam
et altera quarta pars de suprascripta ecclesia et de predicta terra
per suprascriptas fines et mensuras pertinet in ipso monasterio
per datum Gruse filie quondam Marini, qui fuit germanus ipsorum
Ursi et Mansonis genitorum ipsorum Mansonis et Ursi. Et taliter tibi
Iohanni notario scribere precepi. S.
Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio