Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.81 » Pag 63 - 64

1/2.81
63
64

63
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quinquagesimo: sed et
romano magno imperatore eius filio anno . . . . . . die decima mensis ianuarii
indictione primma neapoli: Certum est me maria filia quidem petri manci
de loco qui nominatur miana una cum consensum iaquinti viri mei seu et
cum consensum et voluntate maru germana mea et ipsa maru germana mea
cum consensum ursi viri sui cognati nostri: et abitatoribus in nominato
loco miana: a presenti die promptissima voluntate venundedi et tradidi vobis
aligerno saponario et drosu iugales: idest integre due parti nostre de integra
una terra sita in campum qui vocatur de miana una cum arboribus et introitum
suum et omnibus sivi pertinentibus unde nihil nobis exinde aliquod
remansit aut reserbavimus: qui et coheret sivi at nominate ambe due
parti nostre ex ipsa integra terra a parte hoccidentis alia una tertia ex ipsa
terra quod est de tertiam parte parte una qui tetigit iohanni et iudecaro
germanis nostris quod est omni tempore in tertiam parte ad equale mensura
et a parte horientis est terra monasterio nicandri et marciani puellarum
dei et a parte meridiana est terra heredes gregorii pappapulicinum. et a
parte septentrionis est terra aligerni filio quondam boniti de nominato loco:
unde nihil nobis ex ipse due parti nostre ex ipsa integra terra qualiter per
nominatas coherentias vobis ea insinuavimus sicut superius legitur a nobis
vobis sit venundata et tradita in vestra vestrisque heredibus sit potestate
quidquid exinde facere volueritis: et neque a nobis neque a nostris heredibus
nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam vos aut heredibus
vestris quod absit abeatis exinde quacumque requisitione aut molestia
a nunc et in perpetuis temporibus: insuper et ab omni omine omnique persona
omni tempore ego et heredibus meis tibi tuisque heredibus exinde in omnibus
antestare et defensare debeamus: propter quod accepi a vobis idest
auri solidum unum bythianteum et auri tare unum sicut inter nobis
combenit: si autem aliter fecerimus de his omnibus nominatis per quovis modum
aut summissis personis tunc componimus nos et heredes nostris vobis vestrisque
heredibus auri solidos duodecim bythianteos et hec chartula venditionis
64
ut super legitur sit firma: scripta per manus iohanni curialis per
nominata primma indictione +
hoc signum + manus nominate marie cum consensum nominati iaquinti
viri sui seu et cum consensum nominate maru germane seu et ipsa
maru cum voluntate ursi viri sui quod ego qui nominatos pro eis subscripsi
et nominatum pretium confessus percepisse +
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascriptum pretium confessus percepisse +
+ ego gregorius filius domini stephani rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascriptum pretium confessus percepisse +
+ ego stefanus filius domini iohannis rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascriptum pretium confessus percepisse +
+ ego iohannes Curialis qui nominatos post subscriptionem testium
Complevi per nominata primma indictione +
Torna all'inizio