Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.57 » Pag 71 - 71

1.57
71
71

71
+ In nomine domini sexto anno principatu domni nostri ademari magno princeps mense
maio septima indictione. ideoque ego ursu filius quondam ileprandi binumdedi tibi rattiperti
presbitero filio quondam rattemundi terra mea, qui est castanietu et ensetetu et quertietu uno teniente
in loco qui dicitur pupianu subto monte libinu: abentes finis de uno latu cum tuo qui
supra emtori coniuntum est, quem abuisti da radipertu presbitero, et de uno capu semiliter
cum tuo iuntum est, quem ante hos die tibi ego ipse dedi, et de alio latu semiliter cum tuo coniuntum
est, quem abuisti da lupu germano meo, et de alio capu fine terra leoni filio decorusi.
clauso isto, quatenus fini posite sunt, hunde nec mihi qui supra binditori neque ad nullus homines
nihil reserbabi portione, set totum in integrum cum superius et inferius et cum bece de bia
sua tibi qui supra in integrum bindo possidendum. hunde pro hanc mea binditione de presentes
recepi a te qui supra fenitum aurum beneventanum solidos numero decem et septe, eam ratione,
ud amodo et semper tu et tuique heredes abere et possidere baleates; de quibus me obligo ego
qui supra ursu et meus heredes tibi suprascripto rattiperti presbitero et tuis heredibus, ut ipsa
nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus. et qui sit menime potuerimus,
aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto pretiu
nos vobi cumponere spondimus, hoc est solidi treginta et quactuor; et insuper quod fuerit aput
vos milioratu in quacumque parte, sub istimatione pretiis nos vobi restituare spondimus. et de
culludio vobi iuremus et han cartula ut supra sit firme. et te cumpertu notarium scribere rogabit.
actu noceria.
+ ego qui supra ursu me subscribsi
+ ego grimo filio ermeperti teste sum
+ ego richardo teste subscripsi
+ ego iohanne subdiaconus teste subscripsi
+ ego adelgrimu teste subscripsi
+ ego lispertus filius raudiperti teste subscripsi
+ ego wiselgari teste subscripsi
+ ego sadelpertus teste subscripsi
+ ego iochardu teste subscripsi.
Torna all'inizio