Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.44 » Pag 54 - 55

1.44
54
55

54
+ In nomine domini tertio anno principatu domni nostris ademari mense aprilis quarta indictione.
ideoque ego radechis comes filius moncolani declaro quia ante os annos vindedit tibi
waiferi comiti filius dauferi terra plantata arboribus et baciba uno tenientem circo carbonario
propinquo civitatem salernitanam, quod epmtum abuit ab hominibus atranensis et da ermengari
filius ermechis: tali ordine tibi vindedit, ut si quicumque homo tecum aut cum tuis heredibus
causare infra ipse fini, qualiter in illa cartula benditionis de ipsa terra ad ipso anglone
da super circo ribus pastini quantum ibidem fuit derosulu clerico quod ipse ermengari
mihi vindedit, et per legem et iustitiam ipso derosulu convincere potere sacramenta secundum
legem tibi persolbere, ut nostro non esset conludio, et reddere tibi ego aut meis heredibus solidos
triginta de domno sichardo, sicut inde accepi, amplius non vobis de ipso derosulu circo ipso anglone,
sicut supra legitur, iustitiam persolbere. modo vero mea vona voluntas per hanc cartula
confirmo in possessionem tuaque waiferi predictam terram, que supra legitur, in integrum,
quod ermengari mihi vindedit qui fuit derosulu, ut ego et meis heredibus adversus te waiferi et
tuos heredes semper inde taceamus et ab omnibus hominibus vobis ipso inantestare et defendere
debeamus omni tempore; et si nos inde causaberimus, vel si ab omnibus hominibus vobis ipsos
defendere non potuerimus, ante omnia nos inde taciti maneamus et sagramenta vobis inde persolbamus,
ut nostro non sit conludio, et insuper duplo pretio vobis conponamus quantum ipso
55
derosulu quod mihi ipse ermengari vindedit, in die illo fuerit balientem, ita ut per illa anteriore
cartula de ipso derosulu nullam nobis intentionem mittatis, sed illo alio per eadem cartulam
abeatis, sicut continet. simulque per hanc cartula dono tibi predicti waiferi terram ipsam in
ipso mercatum a super carbonario, qui est in capite de ipso arbusto tuo secus ipso ballone in longitudinem
pedes octoaginta et in latitudinem pedes viginti sex, hubi tu casam edificastis qui est
a parte de ipso arco: tali ordine tibi ipso donabit, ut ego et meis heredibus adversus te et tuis
heredibus semper inde taceamus. et si per nos cuicumque datum paruerit esset beraciter, nos vobis
ipso defensemus et si nos inde causaberimus, vel si per nos datum paruerit et non ipso vobis
defensaberimus, dupla terra in eodem loco vobis dare promittimus, qualis ista nostra donationem
in die illo paruerit; si alter quicumque homo vobiscum inde causaberit, nullam vobis inde
defensori siamus nisi tantum sagramenta vobis persolbamus secundum legem, ut nostro non sit
conludio, et isto tinore recepi a te launegildum manicios pario uno. verumtamen hec omnia,
que supra legitur, sic repromitto adque confirmo, ut hubi hec cartulam ante iudices publicos
per duas vices ad heredes meos ostensam et relectam fuerit et posteam inde causaberit tecum aut
cum tuos heredes, sic vobis culpabiles sit et omnia vobis persolbat, sicut supra legitur, sicut te
ragemprandum notarium scribere rogavi. actum salerno mense indictione feliciter
+ ego qui supra radechis comes me subscripsi
+ ego drogo filius roderissi teste subscripsi
+ ego rodelchis me subscripsi
+ ego rodelgardus filius radelchis teste sum
+ ego roderissi filius rodelchis teste subscripsi.
Torna all'inizio