Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.61 » Pag 23 - 24

1/2.61
23
24

23
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domini nostri Gisolfi
gloriosi principis mense december decima indictione Ideoque me ianiportus
. . . . rano. dum balida infirmitas me . . . . . . . . . . seculum vitam transire.
Et timendo iudicia dei volens animam meam de inferno liberare. Manifestum
facio meipsum in presentia de ipso clero sancti petri qui fundatus
esse videtur in loco cicianu quam et ante aliis vonis hominibus. Abere
una terra erga materno. et proprium nominat ad tabula. que fuit ante
os anos de monasterio sancti sebastiani qui fundata esse videtur intus
cibitate neapoli. Hunde iam de predicta terra causationes inter nos et
pars eorum abuimus. et exinde debuimus pars mea ianiperto notario eorum
iurare at dei evangelia secundum legem quomodo inter nobis iudicatum.
Ipsa iam predicta terra coheret finis ab uno latere et de uno capite fine
ribo. de alio latere fino de materno. et de alio capite fine de hominibus de
cascianu hec nominata superscripta terra quomodo per finis predicte sunt.
Manifestum me facio quia non receperunt a me ipsa sacramenta. Et posuerunt
exinde mihi chartulam securitatis huna cum alie terris nostre que
hec nomina non sunt. Modo vero a die presentis retdidimus ipsa iam predicta
terra in ipsa prephata dei ecclesia sancti sebastiani. quomodo per finis
supra indicatum est. Una cum madelfrit nepoti meo consentientes mihi. et
ibique ante superscripto clero qui subter scripti sunt quam et ante aliis
vonis hominibus uniter adque communiter rogabimus lupo presbitero et
notario ista nostra cartula retditionis perscribendum. In eo namque tinore
ut ipsa iam supradicta terra quomo per finis supradicte sunt quantum
portio nostra fuerit ut ab odiernum die cum imferius et superius et cum
omnibus eius pertinentibus in prephato dei monasterio sancti sebastiani sit
potestatem omnia faciendum quodcumque volueris sine contrarietate nostra
vel de nostris heredibus. Hunde obligamus nos qui supra nominati idest
ianipertus notarius et madelfrit filiis ianemari quam et nostris heredibus
ut si quacumque tempore retornare vel remobere quesierimus sibe per
superscripta cartula securitatis sibe per qualecumque adinbenta ratione
primis omnium questio et causatio nostra sit inanis et vacua insuper spondimus
24
componere viginti solidos vizzanteos et huc scriptum in eo ordine
sit firme et stabilis et te superscripto lupo presbiter et notarius qui hanc
chartulam percomplevi ita nobi et interfui actu cicianu mense et indictione
suprascripta
+ Ego qui supra madelfrit
+ Ego alipertus presbiter
+ Ego petrus presbiter
+ Ego sparanus presbiter
+ Ego iohannes presbiter
Torna all'inizio