Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.181 » Pag 234 - 235

1.181
234
235

234
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi, mense september undecima
indictione. cum essem ego petrus iudex in sacro salernitano palatio ad singulorum causatores
causas diffiniendas; et una simul ibidem aderad nobiscum noviliores homines, tunc quoram
nostris presentiis coniunti sunt, hi sunt waimarius comes et thensaurarius et secum adduxit sacerdotes
ecclesie sancti maximi, quem domnus waiferius princeps intus hec civitatem construxit,
et pro cuius causas ipse waimarius cause agebat cum iohannes, qui comorantes est in castello
apus monte, propter rem illam de locum nuceria ubi agella dicitur, qui fuit iannelgari filius
iohannis et per ipsum iannelgari monachus per cartula omnis eius rebus in eandem ecclesia offerta
est, et ante os dies ipse iohannes de predictam rem causavit cum maraldus presbiter, qui eos
a pars ipsius ecclesie in beneficium tenet et cum maionem castaldum adbocatorem ac defensorem
predicte ecclesie, querentes rem ipsa ipse iohannes sivi conbincere per unum preceptum sigillatum
que ostendi continentem; qualiter a pars palatii ipsius iohanni et petri germano eius concessa
fuerat omnis rebus iannelgari de locum nuceria, et per solum prephatum preceptum, quem
ipse iohannes manifestaverat tantummodo ex ipsam rem habere, rem ipsa sivi conbincere querebat,
et per ipsum waimarium et ipsi sacerdotes et antea per ipsum maionem pro pars ipsius
ecclesie ostensa est una cartula offertionis, qui cum relecta fuit, continebat: essent emissa tricesimo
primo anno domni guaimarii principi et patricii filius domni guaimarii principi de mense
iulius undecima indictione, ipse iannelgari filius iohannis unaque cum ermengarda uxore sua et
cum iohannes clericus filium eorum pro suis salutis anime offeruerat in prephata ecclesia sancti
maximi omnis rebus sustantiis suis nominatibe in ipso locum agella et per finibus nuceria et staviense,
vel ubique ex eorum rebus imbentus dederit, scripta per theodericus notarius et roborata
sufficienter. et dum indictiones de ipsa cartula et de ipsum preceptum requisita fuit, anteriores
est ipsa cartula de ipsum preceptum, et per pars prephate ecclesie sententia illi preposita fuit dicentes;
ut a quo ipse iannelgari cum predicta uxore et filio suo omnis rebus suas in ipsa ecclesia
offeruit, sicut ipsa cartula continet, iam postea non habui praspalatii que eorum concedere,
235
et iterum per ipsum iohannes ad hec sententia datum fui eorum responsum, ut aliut fuisse iannelgari,
que ipsa cartula continet, aliut ille quem ipse preceptum continet, et predictam rem
de illo iannelgari fuisse, que ipse preceptum continet. et iterum a pars prephate ecclesie ad hec
sententia datum est ei responsum, ut prephatam rem de illo iannelgari, et uxore et filio eius
fuisse, quem ipsa cartula eiusdem ecclesie continet, et ipsorum rem pars ipsius ecclesie dominatura
et possexura est. unde ipse iohannes a nos, qui supra per iudex, interrogatus fui, ut si per
homines aut monimen facere potuerit, qualiter alium sit iannelgari quem ipse eius preceptum
continet de illo, quem ipsa cartula continet, et predictam rem de illo iannelgari fuisse, que ipse
preceptum continet; ipse iohannes manifestabit et dixit: tale abprobationem per nullis modis
facere non poteret. pro ifa inter eis iudicavimus, et wadiare illos fecimus, ut pars ipsius ecclesie
iusta legem isdem iohanni iurare, ut predictam rem, que ipsa cartula continet, de illo iannelgari
fuisse, que ipsa eorum cartula continet, et rem ipsa preppata ecclesia firmiter habere;
et ideo ad expleto constitutum, ut dictum est, ad predicta sacramenta persolbendam replicati
sunt, et nos sancta dei evangelia ibidem benire fecimus, et a pars preppate ecclesie parati sunt
septem sacerdotes de ipsa ecclesia, hi sunt iohannes et iohannes presbiteri, et leo et sellictus et
sergio et benedictus presbiteri et ipsum maraldus presbiter volendo ipsa sacramenta ei persolbere.
set ipse iohannes noluit sacramenta ipsa recipere, set a presentis pruntissima sua volumtate
manifestavit se et dixit, ut rem ipsa, unde superius causavit, ipsius iannelgari fuisse,
que ipsa cartula offertionis continet, et legibus. de ipsa ecclesia pertinentes esse, et neque per
ipsum preceptum, neque per alia monimen, neque per testes, neque per nullaquoque imbenta
ratione, de supradictam rem adbersus pars ipsius ecclesie causare aut contendere non poteret
per nullis modis. unde nos superius iudex iuxta eius manifestatione iudicavimus, ut pars ipsius
ecclesie omni tempore rem ipsa securiter ac firmiter pabeas et possideas absque requisitione vel
contrarietate ipsius iohannis et de eius heredes, et perpetua securitate ipsius ecclesie hunc hemisimus
iudicatum, quod scripsi ego theodelgrimus notarius et interfui.
+ ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio