Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 4 » 4.322 » Pag 161 - 169

4.322
161
169

161
+ In nomine domini nostri Ihesu Christi. Nono anno imperii domini
heinrici invictissimi imperatoris augusti. mense martio quinta indictione. Ideoque
ego petrus comes langobardus filius quondam landoni comitis langobardi.
Declaro quia in presentia domini antonii cappellanii et missi predicti
domini imperatoris. et domini benzonis missi eiusdem domini imperatoris. et
coram eis residentibus adelmundus et petrus iudicibus huic civitatis capue. et
in eorum presentiis adessent plures viros. Exhorta fuit causatio inter me et
vos videlicet domino farolfo reberentissimo abbate monasterii beati laurentii
levite et martiris christi situs intus hanc capuanam civitatem non longe a
porta que appellatur capuana. vos denique pro parte suprascripti vestri monasterii
et erga vobiscum habendo. agelgobisi abbate eiusdem vestri monasterii.
de curte et terris que quondam fuerunt et pertinuerunt sellicti aurifici
que esse videntur in finibus lanei loco qui dicitur porticu. Unde vos erga
nobiscum habendo suprascriptum abbatem predicti vestri monasterii ostensistis
michi in iudicium. una scriptione que est charta offersionis pertinente iamfati
vestri monasterii que relecta continentur inter cetera quomodo aloara
domini gratia principissa relicta bone memorie domini paldolfi gloriosi principis
et filia cuiusdam petri comitis. una cum consensum et voluntate landenolfi
principis. et gisolfi germanis filiis et mundoald suis in quorum mundium
se esse agnoscebat. quam et pro mercede et salbatione anime supradicti
domini paldolfi gloriosi principis viro suo. et pro mercede et redemtione
anime bone memorie paldolfi principis filio suo. et pro mercede et
salbatione animabus landolfi principis et atenolfi marchioni filiis suis et pro
sua anima. per ipsa charta ipsa que supra aloara principissa cum volumtate
supradicti landenolfi principis et gisolfi filiis et mundoald suis. offeruerat in
monasterio suo vocabulo sancti laurentii constructo intro hanc capuanam
civitatem propingu porta que dicitur capuana que supradictus dominus paldolfus
gloriosus princeps viro suo a nobo fundamine inchoaverat facere et
illum auxiliante domino compleverat. inter alia que ibidem leguntur. Ipsa
curte et terris suis de loco porticu que fuerant sellicti aurifici. et integris
territoriis suis de loco campora que fuerant dometri aurifici. quam et integris
162
territoriis suis de loco laneo que tando tenere bidebatur sellicta que fuerat
uxor bruni. at possessionem predicti sui monasterii et de eiusque abbatibus
atque rectoribus habendi et possidendi et dominandi et fruendi in omnibus
eorum esset potestatis. In tali vero tenore et ordine ut quamdiu teneret
lando filio lantelpaldi ipsa curte et terris de porticu que fuerant iamdicti
sellicti aurifici. et sichelgardus teneret ipsis terris de iamdicto loco campora
que fuerant supradicti dometri aurifici quatenus iamdictum monasterium
tolleret et haberet fruendi nomine ipsa curte sua et terris de loco totuni.
post obitum ipsorum qui supre landoni et sichilgardi et venirent in potestate
et dominatione iamdicti monasterii iamdicta curte et terris de porticu
et supradictis terris de campora que illa ibidem esse fuerat sicut supradixerat.
et predicta curte et terris suis de supradicto loco totuni reberteret
in potestate sua et in potestate filiorum suorum et de suorum heredibus.
et cetera in omni ratione et ordine sicut in ipsa carta offersionis predicti
vestri monasterii continet que scripta est per iohannem notarium. in quarto
anno principatus domini landenolfi gloriosi rincipis. mense aprelis quartadecima
indictione. roborata per guisenolfum iudicem et alios testes. relecta
vero carta ipsa offertionis causastis vos qui supra domino farolfo abbas pro
parte supradicti monasterii erga nobiscum habendo supradictum abbatem
supradicti vestri monasterii contra me dicendo. ut ego et servi mei per meam
iussionem esse dissemus termines antiquos de iamdicta curte et terris de
suprascripto loco porticu que fuerunt et pertinuerunt suprascripti sellicti
aurifici et predicti vestri monasterii esset pertinens per iamdictam cartam
offersionis et fruges malo ordine inde tulissemus baliente usque at viginti
solidos. ex qua ego erga mecum habendo iaquintum abbocatorem meum
responsum dedi vobis dicendo ut fruges exinde tulissemus et quicquid
mihi oportum fuisset ibidem fecissemus pro eo quod curte et terris ipsis
essent per una scriptione mea que erat carta donationis quam tunc vobis
in iudicium ostenseram. qui relecta continent inter cetera quomodo in quinto
anno principatus. domini landenolfi gloriosi principis. mense iunio quartadecima
indictione. Ipse supranominatus landenolfus et aloara domini gratia
principibus. tamen ipsa que supra aloara principissa una cum consensum
et volumtate prefati landenolfi principis. quam et gisolfi dilecti filii et mundoald
sui in quorum mundium se subiacere agnoscebat. per ipsa carta donaverat
163
mihi petri comiti filii lando comiti barbani sui. inclita curte et terris
suis que erant prenominate nobem quem habebat in finibus laneo loco ubi
dicitur at porticu que eorum erant pertinentes secundum suis rationibus prima
petia fundo et campo uno se teniente que habent finis ab uno latere fine
terra maraldi presbyteri filii . . . . . . . . . . . . et fine subscripta petia habent
inde in longum passus centum hocto et medium. aliu latere tenent in fine
subscripta terra et fundu et in aliquantum coniuncgebat cum terra et fundu
gautii aurifici et inde habent passus centum viginti et duo. unu capite tenent
in terra paldolfi filii . . . . . . . . . . . . habent inde per trabersum passus hoctoaginta
et quattuor. aliu capite tenent in terra suprascripti gautii aurifici et
inde habent passus quadraginta et sex. et quomodo rebolbebat per caput de
eadem terra suprascripti gautii habent. ibidem passus duodecim. et iterum
ibat circa terram eiusdem gautii et inde habent passus viginti et quinque.
et sicut rebolbebat per caput de terra eiusdem guatii habent inde passus
quattuor. et sicut at directum ibat circa subscripta terra et inde habent
passus viginti et quattuor. Secunda petia ibidem quod erat fundo et campo
uno se teniente finis habent. de uno latere fine suprascripta petia et fundo
que erat campo habent inde in longum passus centum quattuor. aliu latere
tenent in terra de filii dominici et de filii gilii et inde habent passus quinquaginta
hocto et quomodo rebolbebat per terram de iamdicti filii gilii
preexiebat usque in via commune habent inde passus quatuordecim. et
quomodo ibat circa ipsa via habent inde passus triginta et hocto. unu capite
tenent in suprascripta terra et fundo suprascripti gautii et subscriptum
fundum habent inde per trabersum passus quadraginta et duo. aliu capite tenet
in subscripta terra et inde habet similiter passus quadraginta et duo. Ipse
fundo ad ipsu monumentu qui erat ibique coniuncto habent finis de uno
latere fine suprascripta secunda petia et fundu. aliu latere tenent in via
publica habent per singula latera in longum passus viginti et sex. unu
capite tenent in suprascripta terra predicti gautii. aliu capite tenent in via
commune habent per singula capita per trabersum passus decem et septem.
Tertia petia ibique habent finis de uno latere terra ecclesie sancte marie et
sancti georgii habent inde in longum passus duocenti quinquaginta et duo.
et sicut rebolbebat circa terram de nepote adelmundi iudici habent inde
passus duo. et iterum rebolbebat per caput de eadem terra de ipsi nepote
164
suprascripti adelmundi iudici et inde habent passus sexaginta nobem rebolbente
per ipsa terra de iamdicto nepote adelmundi habent inde passus duodecim.
et qualiter at directum ibat circa ipsa terra de iamdicto nepote
adelmundi et badit usque in via publica et inde habent passus sexaginta et
nobem. aliu latere tenent in terra ecclesia sancti marcelli et terra que fuerat
suprascripti gautii et fine subscripta terra et fine terra predicti gautii et
fine suprascripta prima petia et inde habent passus duocentos nonaginta
quattuor. et quomodo rebolbebat per caput de terra suprascripti maraldi
presbyteri et de nepoti sui habent inde passus decem. et sicut at directum
ibat circa ipsa terra suprascripti maraldi presbyteri et inde habent passus triginta
nobem. unu capite tenent in predicta via publica habent ibi per trabersum
passus octoginta. aliu capite tenent in terra maraldi et inde habent
passus quinguaginta et sex. Quarta petia ibique habent finis de uno latere
fine suprascripta via commune et fine terra iubini habent inde in longum
passus centum triginta et quattuor. aliu latere tenent in terra unde causationem
habetis cum parte suprascripte ecclesie sancti marcelli et fine subscripta
terra habent exinde passus centum quadraginta quattuor. unu capite tenent
in terra suprascripti gautii et fine suprascripta secunda petia habent exinde
per trabersum passus nonaginta et quattuor aliu capite tenent in subscripta
petia quod erat intersico habent inde passus septuaginta. Quinta petia ibique
coniuncta finis habent de unu latere fine suprascripta quarta petia. aliu
latere tenent in suprascripta tertia petia habent per singula latera in longum
passus centum viginti et tres unu capite tenent in terra suprascripti gautii
habent inde passus quadraginta et sex. aliu capite tenent in suprascripta
terra que fuerat gautii et inde habent passus quadraginta et quinque. Sexta
petia ibique finis habent de unu latere terra unde nos causationem haberemus
cum parte iamdicti ecclesie sancti marcelli habent inde in longum passus
septuaginta et sex. aliu latere tenent in terra suprascripti iubini. habent inde
passus septuaginta et duo. unu capite tenent in suprascripta quarta petia
habent inde passus septuaginta. aliu capite terra unde nos causationem haberemus
cum parte suprascripte ecclesie sancti marcelli et inde habent passus
viginti et nobem. Septima petia dicta at lama habent finis de unu latere terra
suprascripti iubini. aliu latere terra suprascripte ecclesie sancti marcelli et terra
lamberti habent per singula latera in longum passus centum viginti et duo.
165
unu capite terra unde causationem haberemus cum parte iamdicte ecclesie.
aliu capite terra suprascripti lamberti habent per singula capita per trabersum
passus triginta et duo. Octaba petia que dicitur de bassi presbyteru
habent finis de unu latere lerra suprascripti iubini et lamberti. aliu latere
subscriptu intersicu et terra maraldi habent per singula latera in longum
passus quinquaginta et nobem. unu capite tenent in suprascripta via commune
habent inde passus viginti et nobem. aliu capite terra suprascripti
lamberti et fine terra de suprascripti filii dominici habent exinde passus
viginti et sex gubita dua. Ipsa inter se ibique coniuncta finis habent de
unu latere fine suprascripta petia. aliu latere terra eiusdem maraldi. unu
capite tenent in suprascripta via commune. aliu capite terra suprascripti maraldi
habent per singula latera in longum passus viginti et sex. et per singula
capita per trabersum habent passus septem. Nona petia dicitur at centum
habent finis de unu latere terra suprascripte ecclesie sancte marie habent
inde in longum passus quadraginta et unum. aliu latere terra suprascripti
maraldi habent inde passus quadraginta dua. unu capite terra suprascripti
maraldi habent inde per trabersum passus triginta hocto. aliu capite terra
iubini filii petri habente inde passus triginta. et sunt at mensura de passu
landoni seniori castaldi mensurate erant. hec autem superius dicte curte et
terris qualiter superius de fine in fine indicate et mensurate erant. una cum
arbores et cum omnia intro habentibus subter vel super et cum vie sue
intrandi et exiendi. cuncta et integra eadem curte et terris michi qui supra
petri comiti ipsos inclitum donaverat. at possessionem meam et de meis
heredibus habendi et possidendi et faciendi exinde omnia que nobis placeret.
unde infrascripte finis et mensuris sibi nec alicuilibet exinde nullam
reserbaverat. set cunctum et integrum ipsos mihi donaverat ut dictum erat.
et per eadem suorum donatione confirmandam iustam legem nostram langobardorum
launegild receperat ipsis qui supra aloara et landenolfus dei
gratia principibus. tamen ipsa que super aloara principissa cum volumtate
suprascripti landenolfi principis et gisolfi dilecti filii et mundoald sui. a me
qui supra petrum comite. hoc est manicioli parium unum in omni decisione
ea ratione quatenus amodo et semper ego qui supra petrus comes
et meos heredes firmiter haberemus et possideremus integra suprascripta
suorum donatione et offerimus exinde que nobis placeret: et obligarant
166
ipsis qui supra aloara et landenolfus principibus se et suis heredibus michi
qui supra petri comiti et ad meis heredibus integra suprascripta donatione
defendere et antestare semper ab omnibus hominibus ab omnique partibus.
Si autem nobis ipsos defendere non poterent ut dixerat primis michi meisque
heredibus se et heredes suos de colludio legibus iurare faceret. et sic nobis
exinde faceret et complire deberent in omnibus sicut in lege langobardorum
scriptum est de donum et launegild susceptum per pena obbligo componendum
centum viginti solidos et cetera iusta ratione et ordine sicut in ipsa
mea donationis carta continebat que scripta erat per agenolfum notarium et
roborata per sadelgrimum iudicem et grimoaldum comitem et landonem
comitem et madelfrit. Cumque iamdicta carta mea donationis fuit relecta
et interrogatus ego diligentissime a supradictis iudicibus manifestavi ego in
eodem iudicium coram ipsis prenominatis missis domini imperatoris et predictorum
iudicum et omnibus qui ibidem aderant ut nullam aliam scriptionem
haberemus de iamdictis curte et terris de suprascripto loco ubi
dicitur porticu qualiter fuerunt et pertinuerunt quondam suprascripti sellicti
aurifici de integrum vel exinde contra nos vel contra parte predicti
vestri monasterii at causandum. nisi tantum ipsa mea quem dixi carta donationis
que ut super vobis in iudicium ostenseram. Et tunc supradictis iudicibus
diligenter et subtiliter exquisierunt illa et illa scriptio. et exquisite
eas dicebant ut per legem ipsa mea carta stare non poteret eo quod in illo
tempore quando carta ipsa continebat facta fuisset predictus lando genitor
meus vivo erat quem et ego ita manifestabam vere quia eo tempore
predictus genitor meus vivo fuisset. Ideo dicebant ipsi iudices ut per legem
carta ipsa stare non poteret eo quod non dedissem ego exinde ipsum launegild
per conserbandos iuxta legem filios aut filias er omnia lelegitimos aut naturales.
unde fecerunt venire leges langobardorum et exquisita eas invenerunt in
capitulo rothari regis continent. Item sicut nec patribus licitum est filios
suos sine certa causa aut culpa exheredare ita nec filii liceat vivo patre
res suas cuicumque thingare aut per quolibet titulum alienare nisi forte
filios aut filias legitimos aut naturales habuerit ut ipsi secundum lege conserbet
quemadmodum in ipsa lex continet. et propter quod fortior esse invenerunt
ipsa carta offersionis predicti vestri monasterii de ipsa carta mea
donationis unde dicebat ut postquam prius ipsa que supra aloara principissa
167
cum consensum et voluntate ipsorum filiorum et mundoalt suorum ipsos
per ipsa carta offeruisset in iamdicto monasterio in eo tenore veluti in ipsa
legitur carta offersionis postea nil habuissent illis exinde quod mihi darent
per ipsa mea donationis carta. et insuper propter quod continebat in
ipsa mea carta donationis ut si ipsos nobis defendere non poterent de colludio
legibus iurare faceret. et quia in eadem lege continet in capitulo
quem constituit liudprand ut si quis alii qualecumque rem donaverit et
launegild susceperit et postea defendere minime potuerit tunc aliam talem
rem qualem donavit qualis in illa die invenitur esse sed dat cui donavit
et amplius non calumnietur. et si de colludio pulsatus fuerit satis faciat a
domini vangelia quod nullum colludium cum alium hominem de ipsa causa
factum habeat et sit solutus a culpa sic tamen ut suprascripta rem consimilem
reddat cui donavit velut in ipsa lege continet. unde magna intentio
inter nos exinde orta fuerat. et dum diutissime inter nos exinde altercaremus
cum superatus ego inde per legem conticui ex qua eram ego vobis
compositurus iuxta tenore legis de ipsum nostrum querimonium. sed ante
quam ipsos inter nobis per omnia legibus finiremus per colloquium vonorum
hominum pervenimus exinde inter nobis ad hanc comvenientiam ut nos
pro parte predicti nostri monasteri dimitteretis et relaxaretis mihi omnem
compositionem et calumnia vel sacramenta de predictum vestrum querimonium.
et ego rumpere et cassare vobis iamdicta carta mea donationis que
inutilis esse apparuit et rupta et cassare ipsa aput vos remittere. et manifestare
et concludere me ego vobis pro ordine combenientie iuxtam legem
de integra iamdicta curte et terris de suprascripto loco qui dicitur porticu
que aliter fuerunt et pertinuerunt quondam suprascripti sillicti aurifici in
omni ratione et ordine qualiter hic inferius leguntur. et ideo ut combenientia
ista secundum lege firmiter fieret comvocavimus infra nobis supradictis iudicibus
et subscriptos idoneos homines qui se nobiscum interesse dixerunt sicut
in lege scriptum est de combenientia. et ita fecimus et firmavimus infra nobis
exinde hanc comveniente cartam et tunc qualiter inter nobis combenit dimisistis
et relaxastis vos qui supra domino farolfo domini gratia abbas pro
parte suprascripti vestri monasterii cum consensum fratum monachorum
eiusdem vestri monasterii et erga vobiscum habendo suprascripto abbate iamdicti
vestri monasterii. Idest integra omne compositione et calumnia vel sacramenta
168
de predictum vestrum querimonium in omnibus ultra non sit inde
requisitio per penam obbligamus iuxtam legem componendum vos vel successoribus
vestris michi et at meis heredibus si eos remobere volueritis
centum libras auri purissimi et combenientia ipsa qualiter secundum legem
stare potest firma permaneat. Idcirco ego iamnominatus petrus comes langobardus.
qualiter inter nobis comvenit apprehensi gladio in manu mea et rupi
et cassavi vobis in manus vestras pro parte predicti sancti vestri monasterii
erga vobiscum habendo suprascriptum abbocatorem eiusdem vestri monasterii
iamdicta carta mea donationis inutilis et sic rupta et cassatam ipsam
aput vos remisi nullum roborem in ea habentem. et iterum qualiter inter
nobis combenit ego qui supra petrus comes langobardus per hanc cartam
combenientie secundum legem manifestum facio vobis qui supra domino
farolfo reberentissimo abbate pro parte suprascripti vestri monasterii erga vobiscum
habendo eodem abbocatore suprascripti vestri monasterii quia integra
iamdicta curte et integris iamdictis terris de suprascripto loco qui dicitur
porticu sic in integrum qualiter quomodocumque quondam fuerunt et pertinuerunt
suprascripti sellicti aurifici ubicumque aut quomodocumque exinde
in eodem loco inventum dederit. legibus sit pertinens predicti vestri monasterii
per iamdictam cartam offersionis et pro aliis scriptionibus et rationibus
ipsius vestri monasterii pertinentibus quibuscumque modis. et predicta
carta offersionis veritosa est in omnibus que continet et mihi qui supra
petri comiti nec ad meis heredibus curte et terris ipsis qualiter dixi in
integrum vel exinde nullum est pertinens neque per scriptionem neque per
possessionem nec per nullam aliam qualemcumque adinbenta ratione vel humana
astutia. quia etiam manifestavi ego ut super in eodem iudicium ut
nullam aliam scriptionem haberem ego de iamdicta curte et terris de suprascripto
loco ubi dicitur porticu qualiter fuerunt et pertinuerunt quondam
suprascripti sellicti aurifici de integrum vel exinde contra vos vel contra
partem predicti vestri monasterii at causandum nisi tantum ipsa mea quem
dixi carta donationis que ut super vobis in iudicium ostenseram. quem per
ipsa comvenientia vobis rupi et cassavi qualiter prelegitur. et obligo ego
qui supra petrus comes langobardus me et meos heredes vobis qui supra
domino farolfo abbati et ad successoribus vestris taliter ut amodo et semper
taciti et quieti maneamus ego et meos heredes contra vos et contra successoribus
169
vestris de integra iamdicta curte et de integris iamdictis terris
de quibus me vobis ut super manifestavi qualiter prelegitur. ita ut neque
per scriptionem nec per possessionem neque per nullam aliam qualemcumque
adinbenta ratione vel humano ingenio de integrum ipsos qualiter dixi vel
exinde contra vos vel contra successoribus vestris causare vel contendere
non queramus. et tacitis et quietis exinde faciamus esse et permanere amodo
et semper ego et meos heredes contra vos et contra successoribus vestris
omnibus illis hominibus vel partibus qui pro parte vel datum meum vel de
meis heredibus de integrum ipsos qualiter dixi vel exinde causari vel contendere
quesierint contra vos vel contra successoribus vestris quibuscumque
modis quia ita inter nobis exinde comvenientia fecimus. Si autem ego qui
supra petrus comes langobardus vel meos heredes hanc cartam combenientie
de quibus continet aliquando per qualecumque ingenium remoberi quesierimus
et non compleberimus vobis vestrisque successoribus ea omnia qualiter
prelegitur centum libras auri purissimi pena me vel meos heredes vobis vel
ad successoribus vestris componere obligo et hec carta combenientie de quibus
continet qualiter secundum legem stare potest firma permaneat. et taliter
ego qui supra petrus comes langobardus qualiter inter nobis comvenit
secundum legem feci. et te petrum notarium qui interfuistis scribere rogavi.
Capua
+ Antonius qui supra cappellanus et missus domini Heinrici piissimi
vel invictissimi imperatoris augusti interfui et subscripsi
+ Ego qui supra bentio missus domini imperatoris interfui et
subscripsi
+ ego qui supra adelmundus iudex
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego petrus iudex
Torna all'inizio