Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.120 » Pag 151 - 153

1.120
151
153

151
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri waimarii principi, mense
iunius octaba indictione. Quadam vero die, dum nos arechis et adelgari gastaldei et iudicibus stetissemus
sacratissimo salernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc
nostris presentiis venerunt madulo filius benedicti, seu et ibidem venerunt iohannelgari filius
152
iohannis tam pro se et pro vices siche genetricis sue et iohannes pro vices leodelchise uxori
sue fllia leomperti, et continuo ipse madulo causare cepit adversus eos dicentes: hic istis, qui
vestris sunt astantibus presentiis, tenunt rebus qui fuit lupi albi filius parduli et adelprandi filius
ragimperti de locum agella finibus nuceria, quod eorum demonstravi qui legibus ei essent
pertinentes, eo quod ipse lupus et adelprandus absque heredibus decesserunt et omnis illorum
rebus ipsius maduli a supradicta potestatem per prebem sigillatum concessum fuit, etiam brebem
illut nostre presentiis ostedi et relectus est. quo audito ipse iohannelgari et iohannes, responsum
eis retdidit dicendum: rem ipsa quam queris, quod nobis monstrastis verum est, ut
illorum lupi et adelprandi fuisset, sed monimen habemus exinde hemmissa; et statim in eadem
presentia ostederunt monimen suam quod habuerunt, et ibidem sunt relecte. idest prima cartula
continebat, quomodo raginolfus et angelpertus germani filii iohanni venumdederat angelberti
presbiteri et leomperti, qui fuit genitor ipsius leodelchise, nominatibe terra cum arbustis bitatum
et abellanietum et insitetum vel ubicumque in ipso locum agella fuerit inventus de rebus
leoperti, qui fuit filio ipsius lupi, quod per cartula ipse leopertus unaque cum grisa genetrice
sua venumdederat iohanni, qui fuit genitor ipsorum raginolfi et angilperti. alia namque
cartula continebat, quomodo ipsi nominati germani raginolfus et angilpertus ex ipsam rebus
nominatibe venumdederat bincenti presbiteri filius benedicti. alia cartula continebat, quomodo
ipse bincenti presbiter illos venumdedi ipsius angelberti presbiteri. de rebus autem, qui fuit ipsius
adelprandi, ostederunt unum brebem qui continebat, quomodo ipse adelprandus in infirmitate sua
omnis rebus substantiam suam pro suis salutis anime in manum commisit ipsius angilberti presbiteri
ad iudicandum vel faciendum pro eius anima qualiter voluerit; a partibus autem ipsius angelberti
presbiteri ostederunt, qualiter per scriptum testamenti omnis rebus substantiam suam ad habendum
confirmavi prenominate siche et iohannelgari filio eius et leomperti germano suo et
obligavit eos, ut post eius obitum dare pro eius anima quinquaginta solidos de dinarios. alio
unum brebem ostederunt qui continebat, quomodo ipsi quinquaginta solidi pro anima ipsius angilberti
presbiteri dedissent dauferii filius domni waiferii principi, cui causa sua ad iudicandum
commissa habui. Cum quo talia audientes, ipse madulo monimen illut religentem, statim
quoram omnibus profexus est et manifestavit se dicentes, ut de cuntam rebus ipsorum lupi et
adelprandi, quo ipsa eorum monimina continunt, neque cum ipso brebem sigillatum sue concessionis
quod ostedi, neque per alia monimen, neque per testes, neque per nulla quoque inventa
rationem, nullatenus causare aut contendere non poteret adversus ipsa sicha et ipsum iohannelgari
filium eius, neque adversus ipsum iohannes et prenominata leodelchisa uxore sua. nos
autem superius memorati iudicibus, dum monimen illa religentem audivimus et ipsum madulum
se manifestantem, iudicavimus, ut ipse brebem sigillatum de ipsam rebus ipsius lupi et adelprandi
153
a partibus eorum disruptum et bacuum permanere, et ipsa sicha et ipse filius eius et
eorum heredibus, et ipsa leodelchisa et eius heredes secundum sua monimen prefatam rebus
omni tempore inlibata possideas sine omnis requisitionem ipsius maduli et de eius heredes; et
inde pro perpetua securitatem ipsorum siche et iohannelgari et ipsius iohanni et prenominate
leodelchise uxori sue et de eorum heredibus hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum.
quod scripsit ego ursus notarius per iussionem ipsorum iudicibus. actum salerno palatio.
+ ego qui supra arehisi me subscripsi
+ ego qui supra adelgari me subscripsi.
Torna all'inizio