Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.160 » Pag 204 - 205

1.160
204
205

204
+ In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domni nostri waimarii principi
et quarto anno principatus domni gisolfi filio eius, mense augustus nona indictione. ideoque
ego maio presbiter filius madi, sicut mihi congruum esse videtur, ante presentia petri gastaldei
aliosque subscripti testis per hanc cartula vicariationis ordine tradidit tibi rodelgrimi filius
cumperti una pecia de terra mea cum arbustis in locum nuceria ad saltera, ubi dicitur ad
cleulu, habentes finis; de una parte fine tua qui supra rodelgrimi, que emtum habetis da iohanne
filius amiperti et maria uxor eius; de alia parte fine leoni ponge; de alia parte fine terra domnica
et pertange ad fine iohannis, qui fuit framperti, de quarta parte fine agazoli, qui fuit iohannis
filius trasiperti et pertange ad ipsa fine eidem iohannis, qui fuit framperti. hec vero terra,
qualiter superius finis posite sunt, totum in integrum cum proprie finis et vice de via sua et
cum omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus eos tibi nominato rodelgrimi
205
vicariationis ordine tradidit. unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram vicariationem,
nunc a presentis recepit a te nominatus rodelgrimus per alia cartula, que aput me
scripta retineo, una pecia de terra tua cum arbusto ibique ad saltera; que habet finis de uno
latere et de uno capite fine mea, de alio capite fine de heredes mauriscoli, de alio latere fine
grimoaldi varbani eius et leoni ponge, sicut termini ficti sunt, et ego adiunxit ei unum tari;
finitoque vero nostra vicariatione ea ratione, ut nunc a presenti die et im perpetuis temporibus
tu nominatus rodelgrimus quam et tuis heredibus predicta nostra vicariatione securo nomine
habere et possidere valeatis et faciatis, quod volueritis. ex qua repromittimus et obligo me qui
supra maio presbiter et meis heredibus tibi nominato rodelgrimi quam et ad tuis heredibus
eaque nostra vicariatione nos vobis ab omnis homines inantistare et defensare promittimus.
quit si minime potuerimus vobis eos defensare, unde ausi fuerimus vobis iurare, ut nostrum non
sit colludio, amodo apposui et obligavit tibi, ut liceat te tuique heredibus introire tam in ipsa
terra, quem pro hec vicaria nobis dedistis, quam et de ipso alio nostrum ibique coniunctum, et in
alio tantum per appretiatum licentiam habeatis exinde tollere, de quantum de ista vicariatione
perdideritis et soluti inde maneamus; si autem per nos ipsi forsitans aliquo modo vicariatione
ista contrare aud removere quesierimus, tunc decem auri solidos costantinos vobis componere
obligamus, et questio nostra tacita exinde permaneat. et tali tinore te theodericus notarius scribere
rogavimus. actum nuceria.
+ ego qui supra petrus
+ ego qui supra maio presbiter
+ ego petrus
+ ego roffrid.
Torna all'inizio