Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.450 » Pag 129 - 130

5.450
129
130

129
+ ROGERIUS dei gratia comes calabriae et siciliae. omnibus fidelibus
suis. et ecclesiae dei filiis tam presentibus quam futuris in domino salutem.
Notum esse volumus fraternitati vestrae. per dei misericordiam a galliarum
partibus ad regionem istam calabrie. sanctae religionis viros. Brunonem
videlicet et Lanuinum. cum sociis eorum pervenisse. qui contempta mundialis
gloriae vanitate. soli deo elegerant militare. Horum itaque desiderium
ego cognoscens. et ipsorum meritis et precibus apud deum adiuvari
desiderans. ab eorum karitate precibus multis obtinui ut in terra mea locum
ibi stabilem eligerent. in quo ad serviendum deo qualia vellent habitacula
preparerent. Elegerunt siquidem in terra mea quemdam solitudinis locum
situm inter locum qui dicitur arena. et opidum quod appellatur stilum.
Hunc ergo locum ad honorem dei omnipotentis patris et filii et spiritus
sancti et ad honorem beatissimae marie semper virginis genitricis christi dei
130
et domini nostri. omniumque sanctorum donavi eis et eorum successoribus
ibidem deo servituris cum tota silva et terra et aqua et monte in spacium
unius leugae in omni parte adiacente. concedens et constituens quatenus locum
istum liberae et quietae cum hac adiacentia sua in perpetuum possideant.
nec ex hoc michi vel alicui persone angariam aut servicium faciant.
Contestor autem et contradico ex parte dei omnipotentis et sanctae mariae
perpetue virginis et omnium sanctorum. et mea. ne si aliquis meorum .
. . . . . . . videlicet aut vicecomes. rusticus aut miles. servus sive liber. qui
in loco isto. pascue vel agriculture seu etiam piscationis. aut lignorum occasione.
aut ex quacumque causa. Servis dei molestiam aut iniuriam faciat.
sed in eorum potestate sit predictum locum cum tota adiacentia sua
secundum voluntatem suam possidere. disponere. ordinare. et erogare. Quod
si quis deinceps contra huius paginae constitutionem venire presumpserit.
in primis nisi dignae satisfecerit. iram dei et maledictionem incurrat. et
conatu tali ad nichilum redacto. pro presumptione tanta centum librarum
auri penam in curia nostra sustineat. Igitur ut constitutio hec inviolabilier
et omnino firma permaneat. concedente uxore mea adelai comitissa. et filio
meo goffrido. in presentia bonorum hominum donationem istam feci. et
sigillo meo sigillari precepi. Ego Goffridus melitensis ecclesiae episcopus licet
indignus. kartam hanc manu propria scripsi rogatu comitis Rogerii. laudans
et confirmans constitutionem hanc anathemate vero et excommunicatione
dampnans eum quicumque hanc infringere presumpserit. nisi tamen
digne resipiscens. satisfecerit. Facta sunt hec anno ab incarnatione domini.
Millesimo nonagesimo. Insuper donavi mule cum filiis suis ad custodiendam
silvam.
Testes autem afferunt hi. Stephanus presbyter. Geraldus presbyter.
Petrus de montorio. Ricardus maletus. Ragnulfus elemosinarius. Nicholaus
notarius. et alii plures.
Torna all'inizio