Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1315 » Pag 148 - 149

8.1315
148
149

148
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni gisulfi gloriosi principis, mense
october, quartadecima indictione. Declaro ego nicola vice comes quoniam coniuncti sunt ante
nos quedam hominibus pando filius cuiusdam alferi, qui aliter cabat, cum sergi abbatis monasterii
sancti archangeli, de rebus et loco qui dicitur ancilla dei, et sunt coniuncte cum vineis
pertinentes eidem monasterio. Qui dum per manus predicti pandoni ostensa est et monimen
quod ec continet: Tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii, et secundo anno
ducatus eius amalfi et syrrenti, et octabo anno principatuum et ducatuum domni gisulfi, mense
maius, indictione secunda, et secundum consuetudo predictis locis, iaquintus vice comes comprehensisset
rebus pro plubice que fuerit comita ursiviri germani eorunde sorori eorum qui
de anc terra exierit. et nobissima vero die repetit predicta rebus ipso pandus ad ipsum iaquinto
et pro pars reipublice illud securatum est per manus iaquinti vice comitis ad ipsum
pando per as fines, quod ita continebat da fine rebus monasteri sancti arcangeli et descendente
secus ipsa sepis fine ursigruse et seret in pesclo immobile, et descendente et seret in alia petra
149
et badit in priore via, et per ora via abiente tramite in rio et abiit ubi dicitur aqua de corno et
seret in preceptum musuricla, et per eadem fines abiit in precepto de iamdicto monasterio
usque in prima fine. Scriptum per manus landi presbiteri et notarii, et testes iaquintus vice
comes. Et dum per rogum predicti pandoni, simulque predictus abbas et aliorum monachi eadem
monasterio honorati cum bonorum hominum et supter scriptus notarius super ipse rebus
perreximus, et igitur ipsa monimen que et continet relegere fecimus; sed dicebat ipse pando
quod videlicet via puplica finis monasterii fieret per ipso abbati et per eadem monachi demonstrabat
subtus ipsa via et vinee quod illorum esset, et repetebat ipso pando preceptum de ipso
monasterio videret et finem inter se fieret. Set antequam ipso preceptum ipso abbati demonstraretur,
et aliqua sacramenta exinde fieret per nostram locutionem vonorumque hominum
reberteret in combenientiam utraque pars, et finis confixeret per ipse petre immobiles que
rectum se discernunt inter ipsas res pandoni et res prefati monasterii, in quo ipsa una petra,
est in capud de ipsa sepis finis ursi et rebus predicti monasterii, et feret rectum in alia petra
et da illa petra rectum abiente in alia petra et iterum rectum demonstrat in alia petra et abiente
in petra ubi videtur querquum .... et perbadit in petra que non longe a bia puplica
esse paruerit, et tote sunt immobiles et crux facte. et a foris as fines aberet pando et eius eredes
unde eidem necesse fuerit de eadem fines rebus monasterii passi duo pro vice de viis per latitudo
via fieret ipsi passi. Unde per eadem combenientia ipse iamdictus abbas cum suo advocatore
et cum ……. dederit et fideiussorem ei poneret leo filius quondam mauri presbiteri de
cute et iohannes filium quondam petri musuricla. Et per ipsa guadia obligavit se predictus
sergius abbas et suos successores et pars ipsum monasterium ad predictum pando et ad eius
heredes, ut si aliqua de scripta combenientia dirumpere vel remobere aliqua voluerit, ut primis
omnium questio et causatio erit apud ipsum pando et de eius heredes fieret tacita et bacua,
et ad compositionem se obligavit predictus abbas eiusque successores et pars ipsum monasterium
ad componendum cum illorum apposita persona ad iamdictum pando et ad eius heredes
et cui pro vice eorum suprascripta combenientia in manus paruerit quinquaginta solidos auri
constantini, et scripta combenientia omni tempore firma et stabile permaneat et taceant
per inbitis. Et taliter scribsi ego landus presbiter et notarius per iussionem prefati vice comitis.
+ Ego qui supra nicolaus clericus et notarius.
Torna all'inizio