Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.539 » Pag 351 - 352

5.539
351
352

351
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. anno ab incarnatione
eius millesimo centesimo duodecimo. die undecimo mensis martii indictione
quinta amalfi. ego quidem petro filio iohanni derigandu. a presenti die
promtissima voluntate scribere et firmare visus sum vobis domino leoni filio
domini sergii filii domini iohannis iudicis . . . . . de ipsa chartula quod nobis
scribere fecistis pro eo quod dedistis tradidistis atque atsignastis nobis idest
petiam unam de vinea in territorio staybani positum pertinentia de orticello
lictire loco nominato at lauri. unde reclarastis nobis exinde ipse finis. da
capo fini finem terra quod nos. tenemus at caratrice. de subtus itaque
ponitur fini finem terra quod tenet leo petanzu. de uno latere iterum fini
terra quot tenet leo scalese. de alio latere fini via. cum salbaura sua.
seum et cum omnia sibi infra se abentibus et pertinentibus unde nichil
exceptuavimus. in ea ratione. ut amodo et semper nos et nostris heredibus
filii filiorum nostrorum usque in sempiternum. eos abeamus. et cultemus et
zappemus et putemus tempore aptum. et laboremus eos omni annue. cum ligna
nostra et cum salicis nostris et cum omni nostro expendio. et demus ibidem
biti interram ubi necessum est. et ubi abet vacuum pastinemus ibidem
biti bone. et abeamus exinde de totum cura et . . . . . . . . . . . . seum vigilantiam.
ut pareat pro bonis hominibus ut semper dicat certius et conventus
boni omines. quia tota nostra hereditatem de finem in finem bona est laborata
zappata et putata et vitata de finem in finem et laborata et arvustata
in altum in pergule sicut nostre res et pertinet. et iam amodo et semper
vinum et omne alium frugium quodcumque ibidem dominus dederit. sine
omni malo ingenio dividere illos debeamus nos et nostris heredibus vobiscum
et cum vestris heredibus per medietatem vinum at palmentum et fructora
per tempore suo in predicto loco. et omni annue quando venerimus at vindemiare
faciamus vos scire. et nos et nostris heredibus vindemiare et pisare
debeamus ipse ube et conciemus ipsas buctes vestras cum circli nostri et
habemus . . . . . . . . illa et inbuctemus vobis ibidem ipsa predicta medietatem
vestram de ipso vino et nutriemus vos vel ipsum vestrum hominem quando
vindemiamus sicut nostra possivilitatis est et demus omnem annuum de
352
vindemia pullum unum bonum. et restarium unum de ube paris at ipsum
restarium de predicto loco. et si nos et nostris heredibus bene non adimpleamus
omnia qualiter superius legitur potestatem abeatis vos et vestris
heredibus nos et nostris heredibus exinde bacui iactare cum causa nostra
movilias et si nos et nostris heredes bene vobis non atbemus omnia quod
superius legitur. et at nostris heredibus. non habeatis potestatem nos et
nostris heredibus exinde iactare vel qualibet vir ante nobis ibidem facere
et vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus. et quod nobis et vobis et
nostris et vestris heredibus aliquid de memorato placito minuare vel extornare
voluerit componat pars infidelis at partem que firmiter steterit auri
solidos quinquaginta bythianteos et hec chartula sit firma in perpetuum +
constantinus filius . . . . . de almagrifa testis est
+ Petrus Iudex testis est.
+ sergius imperialis provesti filius petrocci castellani testis est
+ ego iohannes comestabulus scriba filius manzoni scripsi
Torna all'inizio