Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.403 » Pag 24 - 25

5.403
24
25

24
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante
domino nostro duce Constantino magno Imperatore anno quarto: die vicesima
mensis decembrii indictione secunda neapoli: Certum est me maria honesta
femina filia quondam domini gregorii scribano pardum et quondam domina
maria honesta femina qui marenda clammatur dudum iugalium personarum:
conius presenti domini aligerni viri sui ego autem cum consensum et volumtate
memorati domini aligerni posteriori viri mei: A presenti die promtissima
volumtate offero et offero atque in presentis contradidi tibi domino iohannes
venerabili presbytero et primicerio qui nominatur spatharo custus vero ecclesie
sancti seberi de regione summa platea: et per te in illu crucifissum
quem abeo intus memorata ecclesia sancti seberi. Idest integra petiola de
terra mea quot est per mensuram quartas tres at passum ferreum sancte neapolitane
ecclesie positum in loco qui nominatur ianola quot est super caput
de monte: cum arboribus et introitum suum et omnibus sibi pertinentibus:
pertinente michi pro quartam partem falcidii mei qui michi pertinuit
da quondam domino iohannes manso qui fuit anteriori viro mei:
coherente sibi a parte orientis terra gregorii caputi filio quondam idem domini
gregorii de dominis adelgrimmo: et a parte occidentis est fundum de
illi de barbaria: et a parte meridiana terra domini iohanni morfissa et a
parte septentrionis est via comune. De quibus nichil michi exinde aliquot
remansit aut reserbabi nec in aliena cuiusque personas quot absit commisi
aut iam commicto potestatem: set a presenti die et deinceps a me tibi
et per te in memoratum crucifissum meum sit offertum et traditum ad
abendum et possidendum illut ibidem usque in sempiternum: et semper
omni tempore tu et posteris tuis abeatis in vestris orationibus quondam
domini iohanne uterino germano meo: et neque a me memorata maria
honesta femina neque a meis heredibus nec a nobis personas summissis nullo
tempore numquam tu memorato domino iohannes venerabili presbytero et
primicerio aut posteris tuis vel memorata ecclesia sancti seberi quot absit
abeatis exinde aliquando quacumque requesitione aut molestia per nullum
modum nec per summissis personas nullamque adimbentam ratione a nunc
25
et imperpetuis temporibus: Insuper et ab omnis homines omnique personas
omni tempore ego et heredibus meis tibi tuisque heredibus exinde in omnibus
illut antestare et defensare debeamus propter quot accepi a te exinde
in presentis in omnem decisione seu deliberatione Idest auri tari sidecim
de tari quem tibi dedi pro anima memorati iohannis germani mei: et
reliquos alios quadtuor solidos tibi exinde donabi quia ita michi vone
bolumtatis Complacuit: Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis
per quobis modum aut summissas personas tunc compono ego et heredibus
meis tibi tuisque posteris et at memorata ecclesia sancte seberi auri solidos
sidecim bythianteos: et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per
manus iohannis Curialis et scriniarii per memorata secunda indictione +
hoc signum + manus memorata maria honesta femina cum consensum memorati
domini aligerni morfissa viri sui quot ego qui memoratos ab eis
rogatus pro eis subscripsi: et memorati tari traditos vidi +
+ ego iohannes filius domini stefani testi subscripsi et suprascripti tari
traditos bidi +
+ ego stefanus filius domini iohannis testi subscripsi et suprascriptos
tari tradidos bidi +
+ ego iohannes filius domini iohannis testi subscripsi et suprascriptos
tari traditos bidi +
+ ego iohannes: Curialis. et scriniarius: Complevi et absolvi per
memorata secunda indictione +
Torna all'inizio