Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.98 » Pag 101 - 102

1/2.98
101
102

101
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro romano magno Imperatore anno septimo decimo. sed et basilio
magno imperatore eius filio anno secundo. Die quarta mensis augusti indictione
quinta neapoli: Certum est me petrum monachum filium quondam
stauracii farricelli: A presenti die promptissima voluntate promitto vobis domino
sergio venerabili igumeno monasterii sanctorum theodori et sebastiani:
qui appellatur casa picta situm in viridario eo quod tu me in memorato
vestro monasterio recipere et havere spopondistis et tu et posteris tuis diebus
vite mee enutrire et bestire seu calceare sicuti ceteris monachis vestri
cenobiati: Ideoque et ego promitto vobis a nunc et omnibus diebus
vite mee in memorato vestro monasterio essere et tibi posterisque tuis in
obedentia et in serbitio esse promitto ut sancta regula beati basilii docet
et nunquam presummo nec habevo licentiam sine iussione vestra ex ipso vestro
monasterio exire set diebus mei sibi finire promitto. et si sine iussione
vestra ex ipso vestro monasterio exiero tunc liceat vos per misso vestro me
appreendere et in eodem vestro monasterio me reducere et me corripere
ut ipsa sancta regula docet. Interea cum voluntate presente heupraxie cognate
mee relicta quondam ursi. a die presenti offero et trado vobis et
per vos in eodem sancto et venerabili vestro monasterio. IDest integra terra
mea que vocatur at illa balnearia posita vero in quarto maiore una cum
ipsa balnearia et cum pischina qui in ipsa balnearia esse videtur et cum
introitum suum omnibusque. sivi pertinentibus. Coherente sivi hab uno latere
terra leoni filio domini gregorii et terra ecclesie sancte iulianetis sicuti
inter se egripus exfinat. et ex alio latere terra memorati vestri monasterii.
de uno capite est egripus. de alio capite hortum memorati sancti
vestri monasterii in quo est pischina vestra. De qua nihil mihi intus memoratas
coherentias aliquod remansit aut reservavi nec in alienam personam
commisi potestatem. et ha nunc et deinceps a me vobis et per vos in eodem
sancto et venerabili vestro monasterio sit offerta et tradita in vestra
posterisque. vestris sint potestate quidquid exinde facere volueritis. et neque
a me memorato petro monacho cum voluntate memorate heupraxie cognate
102
mee neque a meis heredibus nullo tempore numquam vos memoratus domino
sergio venerabili igumeno aut posteris vestris nec memoratus sanctus
et venerabilis bester monasterius quod absit habeatis exinde aliquando
quacumque requisitione aut molestia per nullum modum nec per summissis
personis ha nunc et imperpetuis temporibus. Quia ita nobis complacui:
Si autem nos aut heredes nostris quovis tempore contra hanc chartula promissionis
offertionisque. ut super legitur venire presumserimus et in aliquid
offensi fuerimus per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus
vobis posterisque. vestris memoratoque sancto vestro monasterio auri
solidos triginta sex bytiantheos. et hec chartula qualiter continet sit firma
imperpetuum scripta per manus iohannis curialis per indictione memorata
quinta +
Hoc signum + manus memorati petri monachi cum voluntate memorate
eupraxie cognate sue quod ego qui memoratos ab eis rogatus pro eis
subscripsi +
+ [..............................................................]
[......................] +
+ ego petrus scriptor rogatus a memorato thio et nepotes testi subscripsi+
+ ego petrus filius domini iohannis rogatus a suprascripto thio et nepote
testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
quinta +
Torna all'inizio