Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo n. 449 » Pag 518 - 519

Arch. Capit. Arezzo n. 449
518
519

388
In Dei nomine. Anno dominice incarnationis Millesimo Clxx. VIII, mense december,
indictione XI, Fridericus imperator. Manifesti sum ego Rolandinus filius cuidam Guilielmini
de Subiano, et ego Tranquilia uxor eiusdem Rolandini, qualiter per hanc cartam
donationis inter vivos, pari voto et comune voluntate donamus, tradimus atque concedimus
tibi domno preposito Presbiter, vice canonicę beati Donati recipienti, scilicet omnes
res nostras, quas habemus et tenemus aut alii tenent nomine nostro, licet si non tenent
iure tamen tenere debent, et dono atque offero tibi iamdicto preposito omne ius quod
habeo et rationem ego iamdictus Rolandinus in toto castello et curte de Subbiano et
in Caliano et Nussa, et omne ius et rationem quam habeo in rebus et in tota hereditate
quę fuit matris meę, quę est in Sasello et in curte Campileonis et in Monte et Castellione
et Rondine sive in toto comitatu aretino. Et ego predicta uxor eiusdem
Rolandini eandem offersionem et traditionem facio de omni iure et ratione quam
habeo in rebus predicti iuris mei seu in tota hereditate patris mei ubicumque est et
in Biazano. Quam quidem offersionem et intei vivos donationem pro mercede et remedio
animę factam seu parentum nostrorum omni tempore firmam tenere promittimus, et
manus nostras inter manus domini iamdicti prepositi nomine offersionis misimus et
obedientiam et suo mandato promisimus stare; et filium nostrum Deo et ecclesię beati
Donati et tibi domino preposito vice predicte ecclesię offerimus. Unde nobis nostrisque
posteris nichil excepimus seu reservavimus, preter victum et vestitum nostri temporibus
ad vestrum mandatum. Et si filius noster ad etatem pervenerit ut legere possit, eum
docebitis et ecclesię clericum facietis. Sin autem clericus esse non voluerit, vester sit
laicus, et prefatę nostrę offersionis nichil nocere possit. Omnium quidem rerum nostrarum
dominium in te iamdictum prepositum ego Rolandinus pariter cum uxore mea
transfero ad habendum, et iure proprietario nomine predictę ecclesię faciendum quicquid
inde volueritis absque omni nostra nostrorumque successorum molestia vel contradictione.
Quod si omni tempore prefatam nostram donationem seu offersionem firmam tenere noluerimus,
aut si apparuerit datum vel factum huic rei nociturum per aliquid ingenium,
tunc duplum interesse vobis vestrisque successoribus dare promittimus et dabimus, et
post penam solutam hec carta firma permaneat.
Unde hanc cartam donationis inter vivos et offersionis fieri rogavimus, et Rodulfum,
qui vos corporaliter investiret in vestris manibus misimus, et sic firmum tenere per me
et uxorem meam, quesita parabola, iuramento corporaliter prestito, firmavimus in presentia
domini archidiaconi Rustici et Leonardi.
p. 519
*Signum pro manibus Rolandin et Tranquilię filie quondam Balbi, qui hoc instrumentum
donationis inter vivos et offersionis fieri rogaverunt.
*Signum pro manibus plebani Ranerii plebani de Caliano, e filiorum Viviani et Martini
et Brunitti et Ranaldi filii Iacobi et Rodulfi filii quondam Ranerii molendinarii
testium.
// Ego Ranerius iudex scripsi et complevi.
Hec acta sunt in castello de Nussa.
Torna all'inizio