Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.134 » Pag 172 - 173

1.134
172
173

172
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni guaimari gloriosus princeps et
secundo anno principatus domni guaimari eius filii gloriosi principibus, mense magius octaba
indictione. Ideoque nos, i sumus iohanne filius iaquinti et petrus filius siconolfi, eo quod
intus civitate dianense ante susscripti testis tradidimus atque benumdedimus tibi gentile filio
iohanni clerici, idest inclite sortioni nostre de una petia de terra, que abuimus infra cibitate
dianense super ipso petrone, per as autem finis sicut modo declaramus: a parte orientis
fine ipso genestrito, ex alio latere fine ipso plaio de ipso monte, de tertia namque parte fine
ipsa carrarola tuaque predictus gentile in partibus de ipsa rupa de ipso petrone, de quarta vero
parte fine ipso genestrito de ipsa labandara et coniungit se cum priori fine. infras autem finis
173
inclite sortioni nostre tibi nominati gentile tradidimus atque benumdedimus una cum trasita
sua et exita sua, et cum omnia intro se anbentibus trasactibo nomine, at semper abendum,
et dominandum, et lavorandum, et frudiandum, et omnia exinde faciendum, quibus tibi nominati
gentile tuique eredibus placuerit, absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus
seu de qualiscumque ominibus. unde pro anc nostram benditionem vobis stabiliscendum et
hunc testum cartule confirmandum, nunc a presente nos qui supra nominati iohanni et petrus
recepimus a te predicto gentile statutum pretium, idest viginti tari aurei voni in omni deliveratione:
finita nostra benditio, sicut dictum est, nos vobis ab omnis omines omnique partibus
inantistare et defendere, de colludio vero secundum legem nos vobis satisfaciamus. insuper
nos qui supra nominati iohannes et petrus guadia tibi gentile dedimus, et mediatorem tibi posuimus
sicelmundo filio siconolfi, ut nostris eredibus defendamus tibi et at tuis eredibus in inclite
sortioni nostre de ipsa petia de terra, sicut superius declaratum est, et per finis circumdatum
a pars quarta uxori nostre, et de omnes consortes nostros et da omnis omines omnique partibus.
sin autem noluerimus illut vobis defendere omnia, que superius legitur, sic obligamus nos
et nostris eredibus at componendum vobis et at vestris eredibus viginti solidi aurei constantini,
et per inbitis adimpleamus vobis omnia, que superius legitur, et cartula ista nostra benditionis
in suprascripta ratione firma permaneat. quod te nardus clericus et notarius scribere rogabimus
intus predicta cibitate.
+ ego sigilmundo diaconus
+ ego roffreda me subscripsi.
Torna all'inizio