Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.50 » Pag 175 - 176

1/1.50
175
176

175
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno quadragesimo: set et
romano magno imperatore eius filio anno tertio die tricesima mensis octobrii
indictione sexta neapoli. Certum est me petrum filium quidem domini
iohanni: a presenti die promptissima voluntate dono et trado tibi
leone filio quidem ursi de loco qui vocatur miana: idest integra una
petiola terra mea que vocatur viniole ad casacaldari. cum arboribus et
introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: unde nihil mihi exinde remansit
aut reservavi: coherente sivi ab una parte via publica: et de alia
parte est terra que vocatur casavidua. qui pertinet de sancta neapolitana
ecclesia. a vero alia parte est terra iohanni papa: Ita ut a presenti die
et deinceps iam nominata integra una petiola de terra mea que vocatur
viniole ad casacaldari cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi
pertinentibus. unde nihil mihi exinde remansit aut reservavi quatenus et
per nominatas coherentias tibi ea insinuavi sicut superius legitur a me
tibi donata et tradita in tua tuisque heredibus sit potestatem qualiter
exinde facere volueritis: et neque a me nominato petro neque a meis
heredibus vel a nobis personas summissis nullo tempore exinde habeas
quacumque requesitionem aut molestia tantum qui supra leo quamque tuis
heredibus per nullum modum nullum ingenium nullamque adinventam
occansionem a nunc et in perpetuum: Si autem ego aut heredibus meis
contra hanc chartulam donationis ut super legitur venire presumpserimus
per quovis modum aut summissis personis tunc componimus tibi tuisque
heredibus auri solidos sex bytianteos et hec chartula donationis ut super
legitur sit firmam: scriptam per manum anastasii curialis per nominata
sexta indictione +
176
hoc signum + manus nominati petri quod ego qui nominatos pro eum
subscripsi +
et hoc memoratus sum quia ipsa terra quas superius dixi ut vocatur
viniole ad sorbum dicitur +
+ ego petrus filius domini constantini rogatus a suprascripto petro
testi subscripsi +
+ ego lunissi filius domini theodori monachi rogatus a suprascripto
petro testi subscripsi +
+ [...............................................................................................]
[.......] +
+ Ego anastasius curialis qui nominatos post subscriptionem testium
complevi et absolvi per nominata sexta indictione
Torna all'inizio