Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.111 » Pag 139 - 140

1.111
139
140

139
+ In nomine domini dei salbatori ihesu cristi. declaro ego wuaimarius princeps et imperialis
patricius, quia concessum est mihi a sanctissimis et piissimis imperatoribus leone et
alexandro per berbum et firmissimum preceptum bulla aurea sigillatum integram sortem
140
benebentane probincie, sicut divisum est inter sichenolfum et radelchisum principem, ut liceret
me exinde facere omnia, quod voluero, sicut antecessores mei omnes principes fecerunt. proinde
concessimus in ecclesia beatissimi maximi pro nostre salutis anime, quem domnus waiferius
princeps pater meus a nobo fundamine construxit intus hanc nobam civitatem salernitanam,
hunc serbum sacri nostri palatii lupus filius ragimperti cum uxore sua, et filiis, filiabus, nuris
et nepotibus suis, cum omnibus rebus substantia illorum, movile adque immovile, et cum omnibus
illorum pertinentiis, pro quo ipse lupus cum saracenis ambulavit et pactuotes fuit, quando
ipse storus super hanc predictam civitatem resedit, et proinde supradictum lupus concessimus
in predicta sancta ecclesia cum uxore sua et filiis, filiabus, nuris et nepotibus suis, sicut supradictum
est, pro eo quod postquam nobis culpatus fuit, postea autem ipsa eiusdem mulier super
annum spatium ipsum lupum abuit birum et ipsi filiis, filiabus et nepotibus suis postea genuerunt,
et iusta legem ad sacrum nostrum palatium perbenerunt potestatem, cum omnibus rebus
substantiis suis movile adque inmovile cum omnibus suis pertinentiis in supradicta sancta
ecclesia concessimus securiter abendum. et constituimus, ut nullus basilico, nec stratigo, nec
protospatarius aud spatarius, candidatus, aud spatarius, aud gastaldeus, aud sculdais, aud qualiscumque
alius reipublice hactionarius, vel qualiscumque alius serbus sanctorum imperatorum
habeant potestatem in illos, vel in eorum rebus qualemcumque angariam, vel dationem exigendum,
set ipsa iamdicta sancta ecclesia omni tempore securiter illos possideant, sicut illorum
sanctum berbum continet, quem nobis concesserunt, ut omnes homines nostri licerent suos
dominare serbos cum omnibus rebus substantiis suis vel aldionibus, ut omnes residerent subtus
ficum suam habsque omni contradictione sancti imperii nostri. iterum volumus, ut si rector
suprascripte ecclesie illos vel illorum rebus substraere voluerit de potestate iamdicte ecclesie,
rebertantur in potestatem de heredibus nostris, sicut per illorum suprascripte potestatis nobis
concessum est, et ab illo tempore, quo ipse lupus pactuotes fuit et ad potestatem nostri palatii
perbenit cum omnibus rebus substantie illorum et usque modo cum omnia illorum pertinentiam,
sic in integrum in prefata sancta ecclesia concessimus, sicut supradictum est, ad securiter abendum.
Quod bero preceptum concessionis ex iussione suprascripte potestatis (+) scripsit ego ursus
notarius. actum salerno de anno vicesimo tertio, et de anno septimo principatus domni waimarii
principis filio meus, de mense augustus secunda indictio.
Torna all'inizio