Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.364 » Pag 203 - 204

2.364
203
204

203
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense ianuarius, duodecima indictione. Memoratorium factu a nobis
cicenus et mari germani filii adelghisi, et urso atrianensi, et ianelgari qui vocabat ingeniosu,
eo quod ante supscripti testes tradidimus ad tenendum et laborandum domnandi filio quondam
turbi de rebus nostra quod comune habemus in locum iobi, in quo ille modo seminatum habet
infra hec finis; de una parte fine ribus qui dicitur locubia; et de alia parte fine ribus qui
dicitur dua ribora qui coniungit in ipsa locubia; et de super fine nostra. infra iamdicte fines,
sicut supra diximus, ipsius domnandi tradidimus de quantum exinde seminatum habuit, ego
iamdictus . . . et nos germani medietatem, pro eo quod tota ipsa rebus nobis iamdicti
germani et ad alium nostrum germanum . . . medietatem, et mihi nominati ursi medietatem.
hec autem, sicut diximus, ipsa rebus ipsius domnandi tradidimus in ea ratione, ut
amodo et usque aire recollecte hoc annum beniente ipsa rebus sue potestatis tenere et dominare,
204
et totum ipso lavore exinde recolligere et illut sibi habere; tantum terraticum inde
nobis deant secundum consuetudinem de ipso locum, ad ipse aire recollecte tota ipsa rebus
rebertas ad nostra et de nostris heredibus potestatem. unde in eo hordine guadia nobis ipse
domnandus dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se, ut
si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, et talia nobis nostrisque
heredibus non adimpleberit, tunc per ipsa guadia obligabit se componere nobis nostrisque
heredibus decem auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis
complirent. et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius qui interfui.
+ ego teudericus me subscripsi.
Torna all'inizio