Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 465 - 465

465
465

342
Quoniam contingit rerum memoria gestarum facile aboleri, tum temporis prolixitate, tum animi obliviosi imbecillitate, idcirco utilis est litterarum inscriptio, ut rei dubia probatio, cum res et tempus exegerit, ad sopiendam controversiam possit exerceri; ideoque quod actum est inter Ugonem prepositum canonice sancii Donati et Ingonem vicedominum et Tafurum litteris adnotamus. Refutaverunt vicedominus et Tafurus omnes homines canonice, quos habebant per fidelitatem vel commendationem vel habitatonem tempore quo castrum de Marcena edificatum est, nec in antea adquirent. Et promiserunt relinquere canonicos uti rebus suis secundum voluntatem suam. Usum autem, quem habuerunt ante edificationem castri, sibi reservarunt, salvis tamen supradictis. Acta sunt hec M. C. XXX. VI, kalendis septembris, in meditullio castrorurm utrorumque, in presentia Saraceni iudicis et presbiteri Rodulfi et Tebaldini et Rodulfini et Ugolini et Castaldionis... et Rolandini Gualberti et aliorum quamplurium.
Torna all'inizio