Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.30 » Pag 35 - 36

1.30
35
36

35
+ In nomine domini nono anno principatu domni nostri siconolfi mense agustu hundecima
indictione. Ideoque ego adelgari filius quondam aldemari habitator sum noceria, bindo tibi
persoaldi filio quondam forti terra mea qui est arbustu bitatu et ensetetu, in loco que dicitur
clusura subtu ipsa matruniana; abentes finis de uno latu terra donasdei et cum bestro qui supra
emtori coniuntum est, et de uno capu fine terra dacuperti, et de alio latu cum tuo qui supra
emtori coniuntum est, quomo termiti ficti sunt, et de alio capu fine aqua correntes. klauso
istu, quatenus fini posite sunt, hunde nec mihi neque ad nullus homines nihil exinde reserbabi
portione, set totum in integrum, sicut ego ipso emtum abuit da trasipertu et wadari, tibi qui
supra bindo possidendum cum bece de bia sua. hunde pro hanc mea binditione de presentes recepi
a te qui supra fenitum pretium aurum beneventani solidi numero beginti et dui; eam
ratione, ud amodo et semper tu et tuique heredes ab eredibus abere et possidere baleates; de
quibus me obligo ego qui supra adelgari et meus heredes tibi qui supra persoaldi bel ad tuos
36
heredes, ut ipsa nostra binditio ab omni homines antestare et defendere promictemus; et qui sit
menime potuerimus, aut per nos ipsi per quolibet ingenio retornare quesierimus, duplo suprascripto
pretiu nos vobi cumponere spondimus, hoc est solidi quadraginta quactro; et insuper
quod fueri aput vos milioratu in quabis parte aut super factum edificiu, sub istimatione pretius
nos vobi restituare spondimus, et de culludio vobi iuremus et han cartula ut supra sit firme.
et te cumpertu notarium scribere rogabit. actu noceria mense indictione suprascripta feliciter.
+ ego walperto filio ramiperti teste subscripsi
+ ego lioprando filio persi teste subscripsi
+ ego leo teste subscripsi
+ ego dacuperto teste subscripsi
+ ego andrea filio lupi teste subscripsi
+ ego ragimpertu teste subscripsi
+ ego adelbertu teste subscripsi
+ ego walfreda filio anescausi teste subscripsi
+ ego liuspertus notarius testis sum
+ ego adelpertu filiu antiperti teste subscripsi
+ ego otelgari clericus teste subscripsi
+ ego iacob filio deodati teste subscripsi
+ ego alfanu teste subscripsi
+ ego rodericus presbiter teste subscripsi.
Torna all'inizio