Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.181 » Pag 277 - 279

1/2.181
277
279

277
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno vicesimo. sed et constantino
magno Imperatore frater eius anno septimo decimo. Die sexta decima mensis
martii indictione octaba neapoli: Certum est nos iohannem et stephanum
germanis filiis quondam domini stauracii. ego vero memorato iohanne cum
volumtate maru honeste femine filie meae. et ego memorato stephano cum
consensum idem maru honesta femina coniugi meae: A presenti die promtissima
volumtate venumdedimus et tradidimus vobis domino iohanni venerabili
ygumeno monasterii sanctorum sergii et baschi qui nunc congregatus
es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridario. IDest integras quattuor uncias nostras ex integrum
fundum et de integra corrigia de terra in uno coniunctum qui fuerunt
quondam mariae honeste femine thie nostre qui fuit uxor domini iohanni
quondam monachi vestri posita vero in loco qui vocatur ad sanctum petrum
ad paternum una cum arvoribus fructiferis vel infructiferis simul cum introitas
suas omnibusque. eis generaliter pertinentibus. quas bero memoratas quattuor
uncias nostras que vobis nunc exinde venumdedimus indivisas reiacent cum
alias duas uncias quidem mariae honeste femine germane nostre quas venditas
havet et cum alias sex uncias ecclesie sancte mariae qui dicitur de
domino reclauso. Coherente sivi insimul memoratum fundum cum memorata
corrigia hab uno latere parte septemtrionis fundum vestrum iuris memorati
sancti et venerabilis vestri monasterii et via communalem set inter
hoc et memoratum fundum vestrum termines finiuntur. et ex alio latere
parte meridiana fundum et terra quidem ursi pilari et fundum de illi saviniani.
De uno capite parte horientis terra vestra et monasterii sanctorum
seberini et sossi ubi eorum veneravilias quiescunt corpora. de alio capite
parte hoccidentis memorata via communales. De qua nihil nobis intus memoratas
coherentias aliquod remansit aut reservavimus nec in aliena persona
commisimus potestatem. Itaut ha nunc et deinceps memoratas integras quattuor
uncias nostras de memoratum integrum fundum et de memorata integra
corrigia de terra in uno coniunctum una cum arvoribus fructiferis
278
vel infructiferis simul cum introitas suas omnibusque. sivi pertinentibus.
unde nihil nobis exinde remansit aut reservavimus set sicut superius legitur
a nobis vobis sint venumdatas et traditas in vestra posterisque vestris sint
potestatem queque exinde facere volueritis semper liberam habeatis potestatem.
et neque a nobis memorato iohanne et stephano germanis cum volumtate
memorate duabus maru filie et coniugi nostris neque a nostris heredibus
nullo tempore numquam vos memoratus dominus iohannes venerabilis
ygumenus aut posteris vestris. nec memoratus sanctus et venerabilis bester
monasterius quod absit habeatis exinde aliquando quacumque requisitionem
aut molestia per nullum modum nec per summissis personas ha nunc et
imperpetuis temporibus. Insuper omni tempore nos et heredes nostris vobis
posterisque. vestris exinde ab omnis homines omnique personas in omnibus
antestare et defensare promittimus. pro eo quod impresenti accepimus a
vobis exinde idest auri tari viginti et pro alios octo tari accepimus a vobis
exinde integra quartam partem vestram ex integra una terra qui fuit memorate
thie nostre posita ad pedem de montem quod est in quarto maiore
qui indivisa reiacet cum alia una quarta memorate ecclesie sancte mariae
et cum alia una quartam memorati monasterii sanctorum seberini et sossii
et cum alia una quartam nostram et memorate germane nostre una cum
introitum suum omnibusque sivi pertinentibus in omnem decisione seu deliberationem.
tantummodo stetit nobis ut si memoratam quartam partem
vestram ex ipsa terra plus fuerit de unum modium per passi tunc per
ratiocineas de memoratos tari vobis rendere debeamus. Quia ita inter nobis
combenit: Si autem nos aut heredes nostris quovis tempore contra hanc
chartulam venditionis ut super legitur venire presumserimus et minime
adimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid offensi fuerimus per
quovis modum aut summissis personis. tunc componimus vobis posterisque
vestris auri solidos viginti bythianteos et hec chartula qualiter continet
firma permaneat imperpetuum: scripta per manus iohanni curialis per indictione
memorata octaba +
memorata vero terra unde superius nobis dedistis memoratam quartam
partem vestram insimul coniungitur hab uno latere cum terra nostra sicuti
inter se termines finiuntur.
Hoc signum + manus memorati iohanni et stephani germanis cum
279
volumtate memorate duabus maru honesta femina filia et coniugi eorum
quod ego qui memoratos pro eis subscripsi et memoratos tari traditos vidi +
+ Ego gregorius Curialis rogatus a memoratas personas testis subscripsi
et memorati tari traditos vidi +
+ ego sergius filius domini theodori rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego stefanus filius domini ursi rogatus a suprascriptas personas testi
subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ Ego iohannes Curialis qui memoratos post subscriptionem testium
Complevi et absolvi die et indictione memorata octaba +
Torna all'inizio