Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.123 » Pag 156 - 158

1.123
156
158

156
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii
gloriosi principibus, mense ...... indictione ...... Memoratorium factu a me
domnus musandus venerabilis abbas monasterii sancte sofie situm intus hanc salernitanam civitatem,
qui fuit pertinentem guaiferi filii quondam guaiferi comitis, eo quod ante subscripti testes
per bona comvenientia una mecum adesse petrus adbocatore ipsius monasterii tradidit musandi
filio quondam mauri, qui fuit de apus monte, de due pecie de terra cum arbustis vitatis et pomis
de iamdicto locum apus monte ubi ad linzara dicitur per finis et mensuras. prima pecia, in quo
casis et palmenta dua abet fabrita, a meridie fine ipsius monasterii sicut bia discernit, inde sunt
per latitudo passi quadraginta quadtuor; a parte occidentis similiter fine ipsius monasterii, inde
longitudo passi duocenti duo; a parte septemtrionis fine ipsius monasterii sicut via da trenta
discernit, inde sunt passi quadraginta septem et guvitum unum; a parte orientis similiter fine
ipsius monasterii, et inde sunt de longitudo passi duocenti decem et octo. ipsa alia pecia ibique
157
a super ipsa via da trenta per finis et mensuras; de pede fine ipsa via, inde sunt passi triginta
unum; hab oriente fine ipsius monasterii, inde sunt passi centum duodecim; a parte septemtrionis
fine ipsius monasterii, inde latitudo passi biginti sex; a parte occidentis similiter fine predicti
monasterii, inde longitudo passi centum decem et octo, totum mensuratum ad iusto passu hominum.
ideo, ut diximus, de ambe ipse pecie tradidimus ei totum et inclitum illut quantum exinde
pertinet predicto monasterio, tali ordine eos ei tradidit, ut amodo et semper ille et suos eredes
nato nascentes sue potestatis illut tenere, et fovee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem
facere, et ibidem residere et avitare in ipse casis, et per annum suo tempore totum ipsum arbustum,
quod ei tradidimus, de super et de supter laborare et cultare et propaginare, et ubi meruerit
arbores et vites ibidem plantare et surgere, et sic per annum suo tempore totum illut
laborare, sicut in ipso locum meruerit, ut per omnis annum bonum laboratum pareat quatenus
in melius proficiant et non dispereant, et salbum illut semper faciant et abeant. et per annum
de vindemie faciant scire nos vel pars ipsius monasterii, ut missum nostrum illuc dirigamus, et
ipse musandus vel eius eredes suo tempore ipsis arbustis, quod ei tradidit, annualiter vindemiare,
et quando meruerit poma inde colligere, et omne vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa
poma quando meruerit ibique dividerent per medietatem: missum nostrum tollat illut medietatem,
et ipse musandus et suos eredes medietatem, et ipsa nostra medietate de ipso vinum illis
per annum reponere ibique in ipse casis in organea predicti monasterii per illis organea ipsa
conciata et studiata per annum bona sicut meruerit, et faciant ipso vinum illis salbum, donec
illut inde tulerit pars predicti monasterii absque de ingne et gente. de que per annum ibidem
seminatum fuerit, deant inde ibique ad pars ipsius monasterii per annum terraticum secundum
consuetudo de ipso locum, et per annum deant ad pars ipsius monasterii palmentateca, sicut
meruerit: missum nostrum, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis eum notrire, sicut
iustum fuerit et illorum possivilitate; et quale tempore ille vel suos eredes supradicta tradictione
in predicto ordine et sic inde ad pars predicti monasterii adimpleverint, sicut supra dictum est,
tunc tota et inclita supradicta traditione in predicto ordine laborata et operata et cultata remitterent
ad potestate predicti monasterii ad faciendum inde quod boluerit, et illis liceat inde exire
cum causa sua movilia. de qua per comvenientia guadia nobis ipse musandus dedit et mediatorem
nobis posuit iohannes de locum sianum filius petri, qui dicitur barilli; et per ipsa guadia
obligavit se et suos eredos, ut si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius monasterii non adimpleverit
et aliquit exinde removere aut contrare quesierit, per bona comvenientia per ipsa
158
guadia componere obligavit se ipse musandus et suos eredes nobis vel in pars ipsius monasterii
biginti auri solidi constantini. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius.
+ ego iohannes notarius me subscripsi
+ ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio