Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.191 » Pag 246 - 247

1.191
246
247

246
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis
et imperialis patricii, mense iulius quartadecima indictione. ideoque ego petrus clericus
filius bassalli, vona enim mea voluntate ante presentia guaiferi castaldei et aliis subscripti
testes, per hanc cartula venundedi tibi petri presbiteri filius iohanni presbiteri, astante
ipse genitore tuo et per eius absolutione, una pecia de terra mea campense cum radiis arboribus
vitatis, quem habeo in finibus nucerie locum barbaciano, ubi propio salara dicitur;
que abet finis de una parte via publica, sunt ibidem per mensuria passos quinquaginta quattuor;
et de alia parte fine mea et benedicti varbano meo et de redes petri, sunt ibidem per
mensuria passos triginta ses; alia quidem parte fine de filii ipsius petri, et rebolbente per
ipsa fine et iterum rectum redientem et coniungentem ad fine de heredes benedicti de locum
faiana, sunt exinde per mensuria passos quinquaginta septe; alia igitur parte fine de heredes
nominati benedicti et ipsa fine coniungentem in ipsa via, quod est priore fine, sunt ibidem per
mensuria passi triginta quinque. hec bero clausum, qualiter superius finis posite sunt et mensuria
ipsa precurrit, ad iusto passu homini mensuratum, cum propie finis et vice de via sua, et
cum omnis arboribus et pomifera sua, et cum omnia infro se pabentibus trasactibus nomine et
ab funditus eos tibi qui supra petri presbiteri venundedi. et pro confirmandam et stabiliscendam
hanc mea vinditione, nunc a presentis recepi a te qui supra hemptorem meum statutum pretium,
idest aurei tari cassimini numerum tridecim; finitoque vero pretium aput nos ea ratione,
ut a presenti die et in perpetuis temporibus tu qui supra petru presbiter quam et tuis heredibus
predicta mea vinditione securiter et firmiter habere et possidere valeatis, et faciatis quod volueritis.
247
es qua promittimus, et obligamus nos superius petrus clericus et nostris heredibus tibi nominati
petri presbiteri et ad tuis heredibus, ut eaque nostra vinditione nos vobis ab omnis homines
antistare et defensare promittimus. quod si minime potuerimns, aut si nos ipsi forsitan per
quolibet ingenio vinditionem istam, quam prelegitur, removere aut retornare quesierimus, ante
omnia questio nostra sit vacua et inanis, et duplum supradictum pretium nos vobis componere
promittimus; et que aput vos fuerit remilioratum aut super factum edificium, sub estimatione
pretii vobis restituamus, de colludio autem secundum legem nos vobis iuremus per dei misteria.
nam si musa genetris mea aut quicumque omo pro eius parte de hac mea vinditione legibus
vobis sue rationis tulerit, amodo anteposui et obligabi vobis ipsa terra mea cum arbustis,
quem habeo in locum nuceria, ubi ad ipsa ioba dicitur ubi ipsa gripta edificata est, ut licentiam
abeatis vos et vestris heredibus ex dicta terra tollere in quale parte vos volueritis alio tantum
per abpretiatum, quantum de anc nostra vinditione vobis tultum fuerit, et omni tempore per
supradicta obligatione firmiter et securiter illut habeatis cum vice de via sua, et faciatis exinde
omnia quod volueritis. si autem de supradicta nostra vinditione, et de que superius vobis anteposuimus,
causationes exurte fuerint, et per vobis ipsis volueritis esse autores et defensores,
licentiam pabeatis exinde causare et omnia agere et perficere, tamquam nos debuerimus, et per
vobis ipsis exinde esse autores et defensores omni tempore: et si monimenes dicte terre aput
qualiscumque hominem inventus dederit, licentiam habeatis exinde causare et monimen ipsa
ad vestra recolligere potestatem, et omni tempore pro vestra defensione monimen ipsa habendum
vestre potestati. et te maraldus subdiaconus et notarius scribere rogabimus. actum nuceria.
+ ego qui supra waiferius
+ ego tassilo
+ ego guiso subdiaconus et notarius me subscripsi
+ ego petrus
+ ego frampertus.
Torna all'inizio