Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.416 » Pag 53 - 55

5.416
53
55

53
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro romano et michaelio seu andronio et Constantino porfilogenito
magnis Imperatoribus anno quarto: die tertia mensis magii indictione decima
neapoli: Certum est me gregorium clericum filium quondam domini
iohannis venerabilis presbyteri et primicerii qui nominatur spadaro qui fuit
custus ecclesie sancti seberi cuius aula fulgit intus ac civitate neapolis in
vico qui nominatur radia solis qui et gurgite dicitur regione summa platea:
A presenti die promtissima voluntate promictimus vobis domino stephano
venerabili Igumeno monasterii sanctorum sergii et bachi qui nuc
congregatus est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridiario vobis autem et at cunta ipsa vestra congregatione
monachorum memorati sancti et venerabilis vestris monasterii
hubi domino volentem me ibidem custodem confirmastis In eo enim
tenore quatenus a nuc et omnibus diebus vite mee in eadem ecclesia sancti
seberi custus exere debeas et ibidem die noctuque omnem hofficium sacerdotale
facere seu facere facias hoc est vesperos et matutinas seu missarum
sollemnias et oris laudibus et luminariorum concinnatione sine mora ibidem
facere seu facere facias hud aqud deum mihi et vobis exinde mercis
atcrescat et coram hominibus laus: et pro alimoniis meis dedistis et tradistis
mihi totius vite mee memorata integra ecclesia sancti seberi iuris ipsius
sancti vestris monasterii una cum domibus et abitationibus seu cellis rebus
et substantiis atque possessionibus et codicibus et ornamentis cum omnibus
terris et cum illa terra de oco qui nominatur piscinule qui at nipiticum
dicitur quas ibidem comparavit memorato genitori meo insimul cum arvoribus
et fructoras suas et cum introitas earum et omnibusque sivi pertinentibus:
quatenus in mea totius vite mee sint potestatem illos tenendi et dominandi
seu frugiandi et ipsis rebus curiositer lavorandi et at lavorandum
dandi atque fruendi et comedendi et de ipsas frugias faciendi omnia que
voluero totius vite mee: et omnia quod ibidem hoffertum vel datum fuerit
sive a biribus vel a mulieribus si fuerit mobile in mea sit potestate: si
54
autem imobile fuerit sive codices aut pretium vel talis causa pro ornamentum
at ipsa ecclesia post meum transitum ibidem remanere debeas una
cum hunum antifonarium vonum de nocturno langobardiscum notatum et
unu codice quod est genusum et alium codice mediocrum quod est dialogo
que nuc ego modo dedit in ipsa ecclesia balientem insimul auri
solidos viginti quinque de amalfi de tari ana quatuor tari per solidos: et
quodcumque in ipsa ecclesia vel in eius avitationibus sive in parietibus
vel tectoras at conciandum vel adostracandum abuerit ego illut conciare
debeas insimul ad omni meo expendio asque omni data occasione: et per
omni annuo totius vite mee vobis vestrisque posteris et in ipso sancto et
venerabili vestro monasterio dare et dirigere debeas idest hoblatas paria septem
tres ex eas in natibitatem domini et alia tres in sanctum pascha et
unu parium in ipsa festivitate sancti seberi nullam exinde dantes aut mictentes
hoccasione: et nullatenus presumetis vos aut posteris vestris totius
vite mee de ipsa ecclesia iactare vel aliquod exinde pertinentes a mea potestatem
subtraere vel alienare nec qualivet personas ominum de qualecumque
ordine fuerit super me ibidem ponere per nullum modum vite mee:
adinplentes ego vite mee vobis vestrisque posteris et in ipsa ecclesia omnibus
memoratis ut super legitur: post autem meum transitum a tunc memorata
integra ecclesia cum omnibus sivi pertinentibus et cum memorata
integra terra de memorato loco piscinule que ibidem comparavit memorato
genitori meo et cum predictum antifonarium et genusum et memoratum
dialogo quas nuc ibidem dedi balientem memoratos solidos viginti quinque
hut super legitur et cum omnia que continet et illu inventaneum que factum
abes memorato genitori meo unde ego aput me abeo unu et vos
exinde aput vos abetis aliut insimul in vestras vestrisque posteris et de
ipso vestro monasterio rebertant et sint potestate cuius iure exe videtur
et cui eum largire volueritis vestre sint potestates quia Ita nobis stetit: Si
autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut
summissas personas tunc compono ego et heredibus meis vobis vestrisque
posteris auri solidos quadraginta vitianteos et ec chartula hordinationis ut super
legitur sit firma scripta per manus sergii curialis per memorata decima
indictione +
+ ego gregorius clericus subscripsi +
55
+ ego petrus filius domini iohannis testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini sparani testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis testis subscripsi +
+ Ego sergius Curialis: Complevi et absolvi per memorata decima
indictione +
Torna all'inizio