Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1269 » Pag 64 - 66

8.1269
64
66

64
+ In nomine domini, septimodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iunio, undecima indictione. Nos petrus filius quondam iaquinti et mulier nomine miranda
filia quondam amati qui sumus vir et uxor coniuncti sumus ante subscriptos testes cum grisimeni
et nicolai germani filii quondam nicolai greci. et clarifico ego iamdictus petrus, quoniam per
firme cartule, que scripte sunt per grimoaldum notarium, in qua Iohannes iudex subscriptus
est, ante os tempus venumdedit suprascripto grisomeni pro parte sua et pro parte suprascripti
nicolai integrum catodeum de terra et casa de intus anc salernitanam civitatem in plaia montis
ubi a la palma dicitur, que a parte orientis est finis via, unde aqua de ipsa palma descendit,
qualiter ipsa carta continet. postea per ipsas cartulas ego similiter vendidit eis integram medietatem
de ipso solariu de ipsa casa que est super ipso catodeum in parte septemtrionis, sicut
ipsa cartula continet. reliqua medietas ex ipso solario dedit ego istius uxoris mee pro sua quarta.
Modo autem ut diximus exinde sumus coniuncti ad faciendum exinde inter nos comutationem;
et sicut michi iamdicte mirande congruum fuit mea voluntate, consentiente michi ipse viro et
mundoalt meus et eius vuluntate, et una cum illum, cum cuius voluntate omnia que in ac cartula
scripta et scribenda sunt, fecit, commutationis ordine tradidit vobis suprascriptis germanis
integram ipsam meam medietatem de ipso solario que est super ipsa terra cum catodeum quod
vobis predictis germanis ipse vir meus vobis tradidit, que est ipsa medietas mea de ipso
solarium in parte meridiei, que ab ipsa parte meridiei ad alteram terram cum casa vestra coniuncta
est cum omnibus que intra ipsa traditione sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice
quam abeo in ipsa scala et cum vice de ipsa via; ea ratione ut semper sit in potestate vestra
suprascripta traditione, et de vestris eredibus. et licead vos et vestris eredibus exinde facere
65
quod volueritis. Et propter confirmationem uius traditionis ego iamdicta miranda suscepi a vobis
predictis germanis integram reliqua medietate vestra de ipso solario qui est super ipsa terra
cum catodeum vestrum que est ipsa medietas in parte septemtrionis cum omnia intra suprascripta
traditione abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, et cum vice de
ipsa scala. sic tamen ut nullam pertinentiam abeamus in ipse scalis, solummodo ad ascendendum
et descendendum cum mea et de meis eredibus congruitatis iusta ratione, usque ad ipsam
traditione et de ipsa terra cum catodeum et de ipsa traditione quod ego vobis tradidit, sicut
suprascriptum est, et de ipse scalis et terra in quo constructe sunt, licentiam abeatis vos et vestros
eredes exinde facere quod volueritis. tantum inde asscendamus et descendamus ego et meos
eredes et omines quod voluerimus qualiter supra dixi; et insuper super ipsa tradictione adiunsistis
michi sex auri tari voni ad faciendum inde ego quod voluero. Tantum illud quod michi
tradidistis pro ipsa comutatione de ipso solario non abeamus ego vel meos eredes illud vel
ex ipso dare per quemlivet modum sicut de nostra potestate esset substractum. propterea si illud
dare voluerimus vobis predictis germanis et ad vestris eredibus illud demus portio que per iustos
et deum timentes omines iuste appretiate fuerint; et faciamus exinde vos vel vestros eredes scire
per tertio constitutum usque die triginta sex et si nolueritis illud emere sicut suprascriptum
est licead nos exinde facere quod voluerimus. et si cuicumque sine vestra solutione ante
ipsa constituta illud vel ex ipso dederimus sicut de nostra potestate esset substractum, per
quemlivet modum, tunc sine pretium revertar illud ad vestra et de vestros eredes potestatis
faciendum exinde quod volueritis; et semper nos illud vobis et ad vestris eredibus defensemus
ab omnibus ominibus et partibus. Et per convenientiam nos suprascripti vir et uxor guadiam
vobis predictis germanis dedimus et fideiussorem vobis posuimus nos ipsis. et per ipsa guadiam
obligabimus nos et nostros eredes semper defendere bobis predicte grisomeni et nicolai et ad
vestris eredibus integram suprascriptam traditionem ab omnibus ominibus et partibus. et quando
per vos ipsis et vestris eredibus illud defendere volueritis, potestatem abeatis qualiter volueritis
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de ea ostenderitis: sic tamen ut ego et meos
eredes per ipse scalis et omines quod voluerimus inde asscendamus et descendamus usque ad
suprascriptam traditionem cum nostre et illorum congruitatis iusta rationem. et si sicut superius
scriptum est ego predictus petrus et ego predicta miranda et nostris eredibus vobis predictis
germanis et ad vestris eredibus non adinpleberimus, et suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presumpserimus per ipsam guadiam nos predicti vir et uxor obligabimus
nos et nostris eredibus componere bobis predictis germanis et ad vestris eredibus triginta
66
auri solidos costantinos et suprascripta adimplere. quod autem superius disturbatum est legitur
in primo loco cum in alio parti, in alio vobis predictis. et te romoaldum notarium scribere
rogabimus. et oc memoramus ne nocead illud quod iterum superius disturbatum est legitur vobis
predicti germani ipse vir meus vobis. quod teipsum romoaldum notarium scribere subiungere
rogabimus.
+ Ego grimoaldus notarius et advocatus.
+ Ego landolfus notarius me subscripsi
Torna all'inizio