Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.208 » Pag 70 - 72

2.208
70
72

+ In nomine domini nostri Ihesu Christi quinto anno principatus domini
landenolfi gloriosi principis. mense magio quinta decima indictione:
Memoratorium facto a nobis iohanne et fuscari germanis filiis quondam . . . .
et abitatori de finibus liburie loco ubi nominatur ad pectole. de eo quod
presenti sadelgismi iudici et aliorum testium. Sicut congruum . . . . . . . . . . . . . .
………. ego iohannes monachus missus a domino mansone venerabile abbate
monasterii . . . . . . . . . . . . . . . . . in monte casino ille pro parte et bice memorati
monasterii. voluntate sue . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ipse qui supra
iohannes monacho ille erga secum abendo landolfum comitem abbatem memorati
monasterii et medium vobis posui grimoaldum filium quondam maioni.
tali tenore ut amodo et usque viginti et nobem annos expletos ipse
qui supra iohannes monacho et ipse dominus manso venerabilis abbas et
posteres eius et pars memorati monasterii dimittat nos qui supra iohannes
et foscari et nostris heredibus tenere et laborare in parte inter nos et pars
predicti monasterii. integra una petia de terra pertinentes memorati monasterii
que esse bidetur in predicto loco pectole in quo modo habitat terra ipsa dimittat
nos et nostris heredibus annualiter tempore suo arare seminare metere
et terere labori ipsi iusta ratione et ubi necesse est dimittat nos et nostris
heredibus in predicta terra annualiter tempore suo ponere pluppos et bites
et tempore suo iusta hordine et ipsos arbores et bites que ibidem staunt.
et que ibi posuerimus dimittant nostris heredibus ipsos annualiter tempore
suo disramare et bites potare et propaginare et bindemiare iusta ratione
et omnem bictualium quod nobis deus exinde annualiter dederit dibidere
debeamus ipsos inter nos in tertiam partem nos exinde tollamus sorti duo
et ad partem predicti monasterii demus inde sortem unam que est tertiam
partem. et omnem binum quod nobis deus exinde annualiter dederit dibidere
debeamus ipsos inter nos pro medietatem nos exinde tollamus medietatem et
ad partem predicti monasterii demus inde integra ipsa reliqua medietatem:
linum bero quod nobis deus annualiter dederit in iam dicta petia de terra
dibidere debeamus ipsos annualiter tempore suo cum partem predicti monasterii
in quartam partem nos exinde tollamus sorti tres et ad partem memorati
monasterii demus inde sortem unam que est quartam partem. et integra
ipsam sortem memorati monasterii de ipso bictualium et linum et binum que
eorum exinde a nos in sorte benerit nos debeamus ipsos annualiter tempore
suo cum nostrum spendium adducere intro predictum monasterium. ad potestate
eorum. Et quando benerimus ipsi labori de iam dictam petiam de terra
annualiter ad metendum et triturandum et religandum et bindemiandum faciamus
ad partem memorati monasterii ipsos scire ut pars memorati monasterii
mandet illuc missum suum ad sortem suam conspiciendam et dum
ipse misso memorati monasterii ibi per talia fuerit nos ei demus manducare
et bibere iusto hordine secundum nostram potentiam. Quam et dimittat
nos tenere in beneficium diad unum modium de terra per passi
in adunatu ubi modo abitamus qui est coniuncto cum memorata petia
de terre habente ipse modio de terra rationabiliter per singula latera in
longum passos triginta et per singula capita per trabersum similiter passos
alios triginta. Ad mensura de passu landoni seniori castaldum mensuratum.
et dimittat nos in predictum modium de terra facere et abere case et area
et ortu et dimittat nos et nostris heredibus ibidem residere et abitare cum
familia et animalia et omnia causa nostra et de amici et commentiti nostri et
ibidem facere et abere omnem nostram utilitatem que nobis necesse est iusta
ratione. et omnes frugium quod nobis deus annualiter dederit de memoratum
modium de terre nostre sint potestatis faciendi que voluerimus. unde ad
partem memorati monasterii sortem dare non debeamus. tantum dum ibi
abitaberimus annualiter debeamus adducere et dare ad partem memorati monasterii.
ad eorum potestatem intro monasterio sancti benedicti maiori de
intro hanc kapuanam cibitatem pro predictum fundum et terras in natibitate
domini auro tare bonum unum et pulli boni parium unum. et in pasca
maiore pulli boni parium unum. et amodo et usque in predictos biginti et
nobem annos espletos ipse qui supra domino manso venerabilis abbas et
posteres suos et pars memorati monasterii defendat nos qui supra iohanni
et fuscari et ad nostris heredibus integra predicta petia de terra sic quomodo
ipsa modo tenemus et laboramus cum iam dictum modium de terra
qui est coniuncto cum memorata petia de terra sicut diximus cum bia sua
ibidem intrandi et exiendi. ab omnibus hominibus ab omnique partibus. Ad
completum bero memoratum constitutum aut si ante istum constitutum nos
et nostris heredibus de memorate terre exire boluerimus licentiam et potestatem
habeamus nos vel nostris heredibus et illis hominibus que nos condusserimus
exinde bersare ipse case que ibi abuerimus facte et excotere
exinde ipsa lignamina et alia omnia causa nostra et de amici et commenditi
nostri et pergere ipsos salba nostra libertate ubi boluerimus absque
omni contrarietate predicti monasterii. et de eius custodibus tantum si infra
memoratum constitutum boluerimus exinde exire faciamus ad partem
memorati monasterii ipsos scire ante unum annum. et postea sic exeamus
inde salba nostra libertate cum omnia causa nostra et de amici et commenditi
nostri sicut supra diximus eo quod sic stetit et combenit inter nobis.
Si autem ipse qui supra iohannes monachus aut supradicto domino
manso venerabilis abbas. aut posteres eius vel pars memorati monasterii
non compleberit nobis qui supra iohanni et fuscari vel ad nostris heredibus
omnia per ipsum hordinem sicut superius legitur decem bizantinos solidos
pena se et posteres suos et pars supradicti monasterii nobis qui supra iohanni
et fuscari vel ad nostris heredibus componere obligat et omnia memorata
nobis percompleat per memorata guadia et iam dicta medietate. Ad pignerandum
si necesse est obligat nobis qui supra iohanni et fuscari vel ad
nostris heredibus ipse qui supra grimoaldo medio se et suos heredes pro nominata
causa sua usque ad legem. Scripsi ego. teudericus notarius et fui inter
+ ego qui supra manso abbas + ego qui supra sadelgismus iudex
+ ego iohannes presbiter et monachus
+ ego godi presbiter et monachus
+ ego qui supra grimoaldo
Torna all'inizio