Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.425 » Pag 73 - 77

5.425
73
77

73
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Ihesu Christi. Imperante
domino nostro michaele et andronio atque constantino porfirogenito magnis
Imperatoribus anno octabo: die vicesima mensis nobembrii indictione
quarta decima neapoli: Nos sergius in dei nomine etminentissimus consul
et dux atque domini gratia magister militum filius bone recordationis domini
iohannis consulis et ducis atque magistri militum. quanque sergius in
dei nomine etminentissimus consul et dux atque domini gratia magister militum
filius vone memorie domini iohannis senatoris qui fuit filius domini
iohannis consulis et ducis atque magistri militum hoc est thius et nepos:
Concedimus, et tradidimus vobis domino iohanni venerabili abbati monasterii
nostri domini et salvatoris nostri ihesu christi insule maris et cuncte vestre
congregationis monachorum memorati sancti et venerabilis nostri monasterii.
et per vos in memorato sancto et venerabili nostro monasterio:
idest integrum monasterium vocabulo beati antonii christi confessoris situm
vero in scapula monte pausilipense: una cum suis omnibus cellis et avitationibus
cunctique domibus. et cum omnibus casalibus seu terris sationalibus
suis quamque fundoras et hortos vel mobilibus rebus movilium et
inmobilium seseque mobentibus omnibusque eis pertinentibus terraque marique
et integrum ospitatum suum fundatum et exfundatum cum omnibus
atiacentibus pertinentibus eis. et integra obedientia sua vocabulo beatissimi
seberini christi confessoris pertinente ipsius monasterii sancti antonii. constituta
vero intus hanc civitatem neapolis at calcara una cum omnibus cellis
et abitationibus suis cunctique domibus et ipothecis suis. et integra hpurterula
sua que exiet per ipsa obedientia foris at calcara et cum omnia
et in omnibus quantum et quomodo ad eodem monasterio sancti antonii
et at ipsa obedientia sancti seberini pertinet aut pertinentes fuerit per quobis
modum terra marique et qualiscumque homo masculus vel femina intraverit
vel exierit cum qualecumque causa per ipsa purterula de ipsa obendientia
vestra que superius vobis concessimus vos et posteris vestris exinde
pargiare debeatis qualiter et quomodo volueritis asque omni contrarie tate
de qualecumque persona seu concedimus et tradidimus vobis et per vos
74
in memorato nostro monasterio insule salvatoris. Idest dua bicora unum
que descendit at platea publica que badit at calcaria. alium qui nominatur
de sanctorum cosme et damiani qui descendit da suptus portico publico
usque at illa domum illi appaea deinde rebolbit in parte occidentis et vadit
ante abitationes et ante memorata obedientia vestra sancti seberini et ante
domos et ipothecas et abitationes ipsius obedientie vestre sancti seberini
et vadit usque at calcara. et non abeas licentia qualecumque persona in ipsa
bicora que superius vobis concessimus ex utraque parte qualibet edificium
in terra vel in aheres que ibidem sunt desuper aut qualiscumque noster
qui ibi facere decurrere super facie terre vel qualibet inbasione ibidem
facere vel abere per nullum modum. et qui illud ibidem facere presumserit
per quobis modum et inventum fuerit: licentiam et potestatem abeatis vos et
posteris vestris memoratoque vestro monasterio inde illud destruere asque
omni contrarietate de qualecumque persona: quamque concedimus et tradidimus
vobis. et integrum illum murum et turres iure nostri publici qualiter
incipit ab illa porta de porta noba et vadit usque angulum at abinde qualiter
badit usque at calcara una cum terra et turres et succuppelle qui ibidem
sunt et cum arcora que ibidem sunt et cum terras suptus ipsa arcora. et
cum illa terra que est foris ipsas turres et predictum murum qualiter vadit
ipsa terra usque ad illa porta de calcara cum tota ipsa plagia de ipso angulo
et qualiter vadit ipsa plagia et illu baricatorium usque at memorata
porta de calcara et licentiam et potestatem abeatis vos et posteris vestris
et memorato nostro monasterio insule salvatoris quandoque volueritis aprire
et facere seu abere portas aut purterula in ipsa terra de ipsum murum
vel in ipse turre que sunt in ipsa terra et ipsum murum que superius
per ipsa finem vobis concessimus asque omni contrarietate de qualecumque
persona. et qualiscumque homo masculus vel femina inde intraverit
vel exierit cum qualecumque causa vos et posteris vestris et memorato
nostro monasterio insule salvatoris exinde pargiare debeatis qualiter et
quomodo volueritis asque omni contrarietatem de qualecumque persona et
nullatenus presumat quabis persona in ipsa terras de ipso mu et in ipsas
turres que simul superius vobis concessimus ut super legitur intus ipsas
fines facere qualibet pestrula vel porta aut pertusum aut aperturia per
nullum modum et si illud ibidem facere presunserit et inventum fuerit
75
licentiam et potestatem abeatis vos et posteris vestris memoratoque nostro
monasterio insule salvatoris illud facere fabricare persona illa qui ibidem
illud facere vel abuerit asque omni contrarietate de qualecumque persona.
iterum concedimus et firmamus vobis idest integra domum vestra et hortum
vestrum iusta se parte septentrionis et curte ante se parte hoccidentis
et puteo aque vibe qui ibi est cum quantas arcora sunt ibidem in ipsa
tesa de ipso muro que simul vos comparatis da sergio qui nominatur
de materleo serbienti nostro per firmissima chartula comparationis vestra
posita vero intus anc civitatem neapolis at calcaria una cum inferioribus
et superioribus suis vel omnibus membris aheribus et aspectibus suis et
cum introytibus suis omnibusque eis pertinentibus et illud in vestra vestrisque
posteris memoratoque nostro monasterio insule salvatoris sit potestate
ad abendum et poxidendum illud usque in sempiternum: et si aliquod
ex ipsa domum et de iamdictum hortum et de illorum pertinentiis
pertinuit habere per quobis modum quondam gemma qui fuit conius
memorati sergii de materleo iterum sit vobis et at vestris posteris memoratoque
nostro monasterio insule salvatoris concessum et traditum ad avendum
et possidendum usque in sempiternum: nec non concessimus et firmamus
vobis et per vos in memorato sancto et venerabili nostro monasterio
insule salvatoris integra casa que fuit de quondam stephano qui nominatur
pappaasinum filio quondan stephani qui iterum pappaasino vocabat
posita vero intus anc civitatem neapolis at monterione cum inferioribus et
superioribus suis vel omnibus membris aheribus et aspectibus suis et cum
introitu suo omnibusque eis pertinentibus una cum logora negotianti ante
se: pertinente vobis et in ipso nostro monasterio insule salbatoris memorata
domu cum suis omnibus pertinentiis per dispositum quondam memorati
stephani pappaasino ut illud in vestra vestrisque posteris memoratoque
nostro monasterio sit potestate ad avendum et possidendum illa usque in
sempiternum: cum quantas ipothecas facere et habere volueritis ante ipsas
domos vestras vel ante ipsa domos et habitationes ipsius monasterii sancti
antonii. et ad ipsa obedientia sancti seberini vel in ipsa domum que vos
comparasti da ipso sergio de materleo vel in ipsum hortum vel in ipsa
curte licentia et potestate abeatis: et omnes dationes et publicalias que exinde
exierit vos illud tollere et habere debeatis faciendi que volueritis: iterum
76
firmamus vobis ut qualiscumque homo extraneus masculus vel femina
introierit per qualecumque modum sibe in ipsa vicora que superius vobis
concessimus aut in predictas domos et abitationes ipsius monasterii sanctii
antonii vel ipsas domos et avitationes predicte obedientie sancti seberini
vel in predictos domos que superius vobis concessimus aut in aliis domibus
et avitationibus ipsius nostri monasterii insule salvatoris aut in funduras
et curte de ipso monasterio aut in aliis rebus et possexionibus illorum
aut in casis de hominibus ipsius nostri monasterii aut in fundoras
et curtis illorum sit vobis et at vestros posteros memoratoque nostro monasterio
insule salvatoris concessum et traditum una cum filiis filiabus nurus
atque nepotibus illorum et cum omnibus illorum pertinentiis et cum omnes
angarias et serbitias seu dationes que ipsi dare et facere debent per quobis
modum pro parte nostri publici. et ab odierna die et semper hec omnia et
in omnibus memoratis que superius vobis et per vos in eodem sancto et venerabili
nostro monasterio insule salvatoris concessum sicut superius legitur a
nobis vobis et per vos in memorato sancto et venerabili nostro monasterio
insule salvatoris sit pro redemptionis anime nostre et de quondam memorato
genitore nostro seu avio nostro sit concessum et traditum et illud in
vestra vestrisque posteris memoratoque vestro monasterio sit potestatem ad
avendum et possidendum illud in sempiternum: et neque a nobis memoratis
duobus sergiis consulibus et ducibus atque magistris militum thio et
nepote neque a posteris nostris qui post nos in nostro honore locoque
duces accenserint nullo tempore numquam vos memoratus dominus iohannes
venerabilis abbas ipsius nostri monasterii insule salvatoris aut posteris vestris
vel memorato nostro monasterio quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requisitionem aut molestiam per nullum modum nec per summissas
personas a nunc et in perpetuis temporibus omnes vero concessiones
et verboras trequas quantas et quales appreensas abent memorato nostro
monasterio a publici potestate de omnia que continet firma et stabilis
permaneat vobis et at posteros vestros et at memorato nostro monasterio
insule salvatoris in perpetuis temporibus: Qua concessione nostra sicut superius
legitur a nobis facta iohanni primario scribere precepimus et manus
nostras pro eius ampliore firmitate subtus scripsimus huic die et indictione
quarta decima + . . . . . alia manu . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
77
+ Sergius consul et dux subscripsi + . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+ Sergius consul et dux subscripsi + . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
+ Ego cesarius primarius curie uius civitatis neapolis hec exemplaria
concessionis sicut superius legitur quam eius authentica nobis atduxit dominus
gregorius venerabilis abbas memorati monasterii ipsius domini et
salbatoris nostri Ihesu Christi insule maris pro ista exemplaria had eum
faciendum pro memorato monasterio ex ipsa hauthentica relebata et at singulas
relectas pro ampliorem eius firmitatem manus nostra propria subscripsi:
regnante domino nostro guillelmus sicilie et italie magnifico regnante
anno duodecimo et eius dominationis civitatis neapolis anno duodecimo:
die nona mensis februarii indictione undecima +
+ Ego cesarius tabularius curie uius civitatis neapolis hec exemplaria
concessionis sicut superius legitur quam eius authentica nobis atduxit
dominus gregorius venerabilis abbas memorati monasterii ipsius domini et
salbatoris nostri Ihesu Christi insule maris pro ista exemplaria had eum
faciendum pro memorato monasterio ex ipsa hauthentica relebata et at singulas
relectas pro ampliorem eius firmitatem manus nostra propria subscripsi
regnante domino nostro guillelmus sicilie et italie magnifico rege anno
duodecimo: et eius dominationis civitatis neapolis anno duodecimo: die
nona mensis februarii indictione undecima +
Torna all'inizio