Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.497 » Pag 249 - 254

5.497
249
254

249
+ IN NOMINE: DEI: ETERNI: ET SALVATORIS: NOSTRI: IHESU:
CHRISTI: Anno ab Incarnatione eiusdem. Millesimo Nonagesimo octavo. Indictione
septima. Gloriosus Rex David spiritu sancto preventus narrabo inquid
omnia mirabilia tua. Propter quod Ego ROGERIUS divina misericordia Comes
Calabrie et Sicilie. notum esse volo omnibus fidelibus christianis. beneficia que
michi peccatori concessit deus orationibus Reverendi viri fratris Brunonis
piissimi patris fratrum qui habitant in Ecclesiis sancte Marie de heremo.
et sancti prothomartyris Stephani. que site sunt in terra mea inter oppidnm
quod dicitur Stilum et Arenam cum essem in obsidione Capue kalendis
Martii et prefecissem sergium natione grecum principem super ducentos armigeros
nationis sue et exercitus excubiarum magistrum. Qui satanica suasione
preventus Principi Capue promittenti auri non modicam quantitatem
ad invadendum me meumque exercitum noctu aditum est pollicitus se prebere.
Nox proditionis advenit. et Princeps Capue eiusque exercitus iuxta
promissum est paratus ad arma. Dumque me sopori dedissem interiecto
aliquanto noctis spatio astitit cubili meo quidam senex reverendi vultus.
vestibus scissis non valens lacrimas contenere. Cui cum in visu dicerem
que causa ploratus et lacrimarum esset visus est michi durius lacrimari.
Iterato querenti michi quis esset ploratus. sic ait. fleo animas christianorum
teque cum illis. sed exurgens quantocius arma summe. si liberare te deus
permiserit tuorum animas pugnatorum Hic per totum mihi videbatur velud
250
si esset per omnia venerabilis pater Bruno. Expergefactus sum cum
terrore grandi pro visione pavescens. Ilico sumpsi arma. clamans et Militibus
ut armati equos assenderent visionem si vera esset satagens comprobare.
Ad quem strepitum et clangorem fugientes impius sergius eiusque
sequaces. subsequuti sunt principem Capue sperantes in dictam Civitatem
confugium habituros. Ceperunt autem Milites inter vulneratos et sanos. Centum
sexaginta duos. A quibus et visionem fore veram probavimus et rei
geste scivimus veritatem. Reversus sum deo volente vicesimo nono Iulii
Mensis Squillacium. post habitam Capue civitatem. ubi fui per quindenam
continuam infirmatus. Venit vere ad me iam dictus venerabilis pater Bruno
cum quatuor de fratribus suis. qui me sanctis devotisque colloquiis. consolati
sunt. Cui Reverendo viro et visionem retuli et humiles egi gratias
quod de me etiam absente curam in suis orationibus habuisset. Qui se
humilians asseruit non ipsum fore quem credidi. sed dei angelum qui stat
pro principibus tempore belli. Rogavi quoque ipsum humiliter ut pro dei
amore in terra mea Squillacii summere dignaretur largos reditus quos donabam.
Renuens ipse recipere dicebat. quod ad hoc domum sui patris
meamque dimiserat ut a mundi rebus extraneus. deserviret libere deo suo.
Hic fuerat in tota domo mea quasi primus et magnus. Tandem vix cum
eo impetrare potui ut gratis acquiesceret summere modicum munus meum.
Donavi autem eidem patri Brunoni eiusque successoribus ad habendum in
perpetuum absque temporali servitio Monasterium sancti Iacobi de Muntauro.
cum Castro quod est subtus dictum Monasterium. antiquitus constructum.
Et Castrum ligneum situm in cacumine montis versus mare. qui
mons per directum fabricati castri dessendit. Quod Castrum Belvidir a loci
incolis nuncupatur. Et Casale sancte Marie. quod est ad ripam dicti montis.
inter orientem et meridiem. Domum etiam meam cum vinea que Buctarium
dicitur cum Buttis que in eadem domo sunt. que fuerunt Roberti
Guiscardi fratris mei. et dedit mihi Rogerius dux karissimus nepos meus.
Casalia Mentabri et Oliviani. et Gasparitiam ubi antiquitus Casale fuerat cum
omnibus pertinentiis eorumdem. sicut hic divise scribuntur. Videlicet a
terre coxari que est prope . . . . . . . . . et dessendit inde ad tres fontes. et
sic dessendit Vallonus usque charchisa. et inde assendit ad magnum terminum.
et dessendit ad sanctum Nicolaum de arpedoni. ubi est petra cruciata.
251
et vadit ad aream condo. prope marofazolis. et ferit ad Montem callone
et dessendit inde et vadit ad tritonam sancti Georgii qui est supra
puzum. et inde vadit ad divisam pendedactili. et vadit divisa divisa eandem
includendo culturam usque ad Mare. et extenditur in Mari. Mille quingentis
passibus. Item sicut primo assumptum est ab eadem terra coxari que
est prope crucem chariathi et venit via usque ad crucem que est subtus
sanctum Helya. et dessendit inde et ferit ad antiqum. et inde descendit
et vadit ad divisam grossam usque ad sanctum Iulianum. et inde ferit ad
locum ubi sunt duo Mori prope fontem qui est supra sanctam Mariam.
et vadit via magna usque subtus Casale Oliviani. totum illud Casale claudendo
et inde descendit vallatam per mediam vineam que fuit licasti et
inde ascendit ad magnum terminum et ferit ad Buchissa. ubi fuit quidam
terminus. et vadit ad fontem qui est prope Monticellum. et inde ad domum
zoccali. et vadit ad locum ubi fuit domus chelefii subtus sanctam veneram.
et vadit per siccum vallonem usque ad mare. et intrat in mari. Mille quingentis
passibus. Omnia enim quecumque infra hos sunt terminos tam Vassallos
qui in dictis Casalibus habitant nunc. quam qui habitaturi sunt preter
si personali. servitio alicui Baronum meorum. eorum aliquis teneatur. tui
iuris tuorumque fratrum tibi succedentium pater Bruno esse concedo. Concedo
etiam ut recommendatos habeas tu et successores tui. tam de Comitatu
meo Calabrie et Sicilie. quam extra undecumque sint. excepta causa
superius nominata. Habitationes Casalium tibi successoribusque tuis quandocumque
volueritis commutare licebit. Et ectiam ipsum Monasterium sancti
Iacobi quod donavi. et omnia in eadem et de eadem terra facere. quae
ego facere potui cum licebat. Nemini infra has divisas licebit aliquid suum
proprium dicere vel habere. cum omnibus qui inibi possessiones habebant
voluntarium excambium dederim satis gratum. cui terras cui denarios quibusdam
vero quia villani erant perpetuas libertates. Preter tenimentum tantum
quod est matris ecclesie Militensium. et est iuxta Gasparitiam. Multe
infra has divisas terre sunt que ad te pater Bruno spectant. et successores
tuos. quas cum Arsafia dedi maiori ecclesie vestre tempore dedicationis
ipsius. Nullus infra has divisas aviare venari aut in Mari piscari audeat
sine dictorum fratrum consensu. et de hiis omnibus dicti fratres. habeant
iura sua. pascua sumere sive glandes ligna incidere. acquas divertere. forestas
252
habere vel prata nec quicquam omnino in hiis terris contrafacere
vel venire occasione alicuius consuetudinis pretextu nobilis vel Baronis.
aut ab eis sive Vassallis et Villanis eorum tam eorum qui sunt quam quos
habituri sunt. aut recommendatis aliquid exigere servitii temporalis. nec
eosdem vassallos et villanos cogere ut communitates habeant aliquas cum
terra squillacii aut seberati. vel Casalium eorundem. sed in solida tibertate
et ipsorum fratrum usus et dominium preserventur ad perpetuos habituros.
Et in Mari iuxta terminos quos taxavi. ius omne habebunt. quod et
ego habui temporibus retroactis. Ad peticionem fratris lanuini hic iussi
apponi terminos Casalis Arunchi et tenimenti sui. quod ab antiquo pertinet
ad Arsafiam et hee divise. A flumine Grizii ex superiori parte Molendini
prionisti sicut assendit serra usque ad locum qui dicitur erica. ubi est Vinea
spano. et vadit ex transverso ad divisam esditu. et dessendit ad flumen
arunchi. et sic assendit illud flumen casalis et ferit ad locum qui dicitur
selima. et assendit ad divisam grici attici. et assendit ad locum qui dicitur
chonesmata et dessendit ad fontem qui dicitur chalcon. et vadit via usque
ad locum qui dicitur placa supra pantanum coxari et transit ad aquam
frigidam que est in divisis azolini et culture Mentauri. et transit ad locum
qui dicitur chrima. et ferit ad locum qui dicitur osisi. et vadit ad flumen
grizii. et ascendit vallonus siccus usque ad divisam Buccafurri et vadit ex
transverso ad culturam que dicitur de Caria. quam claudit et vadit inde
ac ferit ad culturam tondam . . . . . . et transit ad castaneum quod dicitur
thamasto. et ferit sursum ad magnum terminum qui est supra petri et
descendit ad locum qui dicitur catarracti et ad locum qui dicitur terrata.
et descendit vallonus et ferit ad flumen grizii. et descendit flumen
usque supra molendinum . . . . . unde inceptum est. Dedi ectiam eidem patri
Brunoni et successoribus suis Viridiarium sancti Nicolai quod proprium
tenebam in manu mea. Dedi ectiam eisdem hereditatem Calogerici villani
mei qui . . . . . . fuerat sine lingua et filiis. et vassallos et villanos in eodem
casali commorantes et cum libertate et usu tranquillo quo sunt et alia loca
superius condonata et per meam voluntatem liberata ab omni iure servili
tam ad dictos fratres quam ad vassallos recommendatos et villanos omnique
libertate gaudebunt in isto loco qui Arunchum dicitur. et omnibus locis qui
coniungi valeant. et divisis quos deo volente habituri sunt. seu villanis dominis
253
et fidelibus christianis qui in locis scriptis superius . . . . . . ipsos previdi
Dono quoque tibi patri Brunoni et successoribus tuis in perpetuum meum
Molendinum et fullonem que sunt subtus squillacium iuxta fontem qui dicitur
de Alexi . . . . . libertate et immunitate ut nemini teneamini pro eisdem
nec michi aut successoribus meis. Ab ipsa mea flomaria possetis totam
aquam assummere et posicionem aqueductus Molendini et fullonis
in ipsa terra mea si volueritis in melius commutare. absque contradictione
aliqua hominis alicuius et mea vel successorum meorum. Et de aquis que in
terra vestra sunt. omne beneficium faciatis ad vestre arbitrium voluntatis.
Dono ectiam tibi patri Brunoni et successoribus tuis in servos perpetuos
et Villanos Centum duodecim lineas servorum et villanorum. eorumque
filios in perpetuum ubicumque interea morentur. cum omnibus bonis eorum.
quos ad tui et tuorum successorum obsequia reservavi. qui inventi
sunt apud obsidionem Capue in prodicionis consorcio sergii pestilentis. Hos
morti obnoxios. in reversione mea squillacium. servaverim diversis mortibus
puniendos. sed tuis postulationibus liberatos filiosque eorum tibi et successoribus
tuis obligo et filios filiorum in eternum servos perpetuos et villanos.
Ad Beate Marie et protomartyris Stephani personalem et perpetuam
servitutem. Insuper concedo ad petitionem tuam frater lanuine. quod animalia
vestra vestrorumque vassallorum recommendatorum et villanorum
per tenimenta terrarum et locorum circumadiacentium libere pasci possint.
et per omnia mea nemora glandes habere. Hoc privilegium scriptum
est secundo Augusti. Anno ab Incarnatione domini Millesimo Nonagesimo
nono. Indictione septima per manum fulconis Cappellani mei. apud squillatium
in Cappella sancti Mathei. presente et confirmante Venerabili et sanctissimo
patre Iohanne Squillacensis sedis Episcopo. residente ibi iuxta fores
ecclesie. Et concedente Adelayde Comitissa coniuge mea. Residentibus quoque
mecum et testibus huius donationis Rodulfo Comite de Lorotello nepote
meo. Guillelmo de altavilla. Otone bono Marchisio. Iosberto de luciaco.
Borrello. Malgerio filio meo. Malduito Berengerio. Niello de ferlit.
Riccardo. de treveris. Rodulfo pain e vin. Huberto de selona Renaldo de
chincam Robberto de cuculo. Ermenfredo Capellano de sancto Matheo.
Roberto de layna. stratigoto ville. Basilio protopathario. Teodoro Manchino.
Nullus contra hanc voluntariam donationem meam et desideratam
254
presummat in aliquo minimo vel magno aliquid facere vel dicere. Si quidem
si fuerit rusticus vel Burgensis curiam meam siquid ipse habuerit
habituram credat de rebus mobilibus. Et nichilhominus ipsis fratibus decem
auri libras persolvet et eorum fratrum dampna siqua perpessi fuerint
de illorum maleficum bonis reficient. si accusatus fuerit et convinctus.
Quod si Miles aut Baro ducentas auri libras persolvet successorum meorum
curie sive mee. Quod si in tantum non habuerit eius mobilia omnia
mea erunt. et eisdem fratribus nisi satisfecerit condigne quinquaginta libras
auri persolvet. Nec michi aut successoribus meis de omnibus que libere
per me data sunt. liceat in antea aliquid innovare facere vel contradicere
in aliquo parvo vel magno. Quod si ego quod absit aliquando vel successores
mei contrarium faceremus in aliquo magno vel parvo in omnibus suprascriptis.
Iram sempiterni dei et Beate Marie et beati prothomartyris Stephani
incurramus. Et isdem pater Iohannes Episcopus ad peticionem meam contra
tales in maiori eius ecclesia omni presente populo et istis qui supradicti
sunt testibus anathema gravissimum promulgavit. Conservantibus autem
comunionem sanctorum. Meritum bonum. a deo patre nostro et domino
Ihesu christo. Amen. Amen. Amen..
+ Rogerius Comes. Adelais comitissa.
+ Guillelmus de altavilla
+ Odo bonus Markisius.
+ Niellus de ferlit
+ Rodulfus Comes de Lorotello.
+ Iosbertus de luciaco.
+ Malgerius filius comitis Rogerii.
+ rodulfus pain e vin
+ Riccardus de Treveris.
+ Ego fulco domini Comitis Rogerii Cappellanus de mandato eius hoc
privilegium scripsi et me subscripsi.
Torna all'inizio