Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.66 » Pag 32 - 33

1/2.66
32
33

32
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino porfirogenito magno imperatore anno quadrigesimo
quinto. sed et romano magno Imperatore eius filio anno octabo. Die nona
mensis decembris indictione undecima neapoli. Horta est itaque intentio
inter me sergium curialem una cum voluntate presenti marie honeste femine
coniugi meae et te videlicet domino sergio venerabili igumeno monasterii
sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus es in monasterio
sanctorum theodori et sebastiani que appellatur casapicta situm in viridario.
De intentione quem inter nobis habuimus propter fundum et omnes terras
cultas vel incultas . . . . . . . . . . . . . . fuit quondam dominus benedictus . . .
. . . . . . . . . . . . . . antecessor tuus per chartulam cessionis meae: De quae me
quesistis et multa altercationem exinde inter nobis habuimus. De qua domino
deo auxiliante per loquentia bonorum hominibus combenit inter nobis ammica
pactione voneque voluntatis. et impresenti promtissima voluntate una
cum voluntate memorate coniugi mee redidi et tradidi tibi memorato domino
sergio venerabili igumeno hoc est memoratum integrum fundum et
memoratas integras omnes terras cultas vel incultas insimul positas in augustaliolum
quantum et quomodo memoratus antecessor tuus mihi dedit per
memoratam chartulam cessionis mee utrasque. una cum arvoribus fructiferis
vel infructiferis simul cum introitas earum omnibusque eis generaliter pertinentibus:
quia et ipsa chartula cessionis mee apud te in presenti caubrata
remisi. De qua nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in alienam
persona commisi potestate. et ha nunc et deinceps in tua posterisque
tuis memoratoque sancto et venerabili vestro monasterio sint potestate quidquid
exinde facere volueritis. et neque a me memorato sergio curiali cum
voluntate memorate mariae honeste femine coniugi meae neque a meis heredibus
nullo tempore pro omnia et ex omnibus memoratis omnibusque eis pertinentibus
quas in bona combenientia tibi nunc redidi ut super legitur quod
absit habeatis aliquando quacumque requisitione aut molestia tam tu qui
supra dominus sergio venerabilis igumeno quam posteris tuis nec memoratus
sanctus et venerabilis bester monasterius per nullum modum nec
33
per summissis personis ha nunc et in perpetuis temporibus. pro eo quod in
pagatione accepi a te exinde in presenti idest auri solidos decem bytianteos
in cantum in omnem decisione seu deliberationem. Insuper promitto tibi ut
si quovis tempore quavis alia chartula exinde inbenta dederit quas ego alicui
vel ubique exinde fecisse vel si ex ipsa chartula que superius caubratam
redidi exemplaria inbenta dederit tunc modis omnibus bacuas maneat insuper
ego et heredes meis tibi posterisque tuis nominatoque sancto vestro
monasterio illas ebacuare et tacita facere debeamus absque omni vestra
damnietate nulla vobis mittentes hoccansionem. solummodo hec chartula combenientie
in omnibus qualiter continet firma et roborata perenniter maneat
ubique inventa aut relecta fueris apud omnibus iudicibus seu potestatibus.
Quia ita nobis vone voluntatis complacui: si autem nos aut heredes nostris
quovis tempore contra hanc chartulam combenientie ut super legitur venire
presumserimus et minime adimpleverimus hec omnia nominata et in aliquid
offenderimus per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus
tibi posterisque tuis nominatoque sancto vestro monasterio auri
libra una bytiantea et hec chartula qualiter continet firma permaneat imperpetuum.
scripta per manus iohanni curialis scribere rogatus per indictione
nominata undecima +
hoc signum + manus nominate marie honeste femine quod ego qui
nominatos pro ea subscripsi et nominatos solidos traditos vidi +
+ Ego sergius curialis subscripsi et memoratos solidos accepi +
+ ego anastasius filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi +
+ ego stefanus filius domini iohannis rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi +
+ ego aligernus filius domini leoni monachi rogatus a suprascriptos
iugales testi subscripsi et suprascriptos solidos traditos bidi +
+ Ego iohannes Curialis qui nominatos post subscriptionem testium
complevi et absolvi per indictione nominata undecima +
Torna all'inizio