Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.536 » Pag 343 - 345

5.536
343
345

343
+ In nomine domini dei Salvatoris nostri Ihesu Christi. Imperante domino
nostro elexium magno Imperatore anno tricesimo primo: sed et iohannis
eius filio porfirogenito magno Imperatore anno Vicesimo: die quarta mensis
hoctubrii Indictione quinta neapoli: HOrta est itaque intentio inter me
petro qui nominatur scintilla filio quondam domini iohanni et quondam
domina maria honesta femina iugalium personarum. et vos . . . . . . . . . . set
dominus iacobus venerabilis igumenus monasterii sanctorum sergii et bachi
qui nunc congregatum est in monasterio sanctorum theodori et sevastiani
qui appellatur casapicta situm in biridiarium Vos autem cum cuntas
Congregationes monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii:
de intentione quam inter nos abuimus Unde bos me quesivistis dicendo
pars vestra. abersus me. ut ego tullissem et tollere fecissem de illa terra de illu
casale vestrum iuris memorati vestri monasterii positum vero
actone et nonnaria et at romani dicitur quod est foris flubeum et iunsisset
illut ad illa clusuricella de terra qui ibi est a parte orientis. in qua est
ecclesia sancte marie que appellatur hallassamanica iuris memorate nostre
ecclesie que insimul ego detineo in beneficio da iamdicta sancta nostra
ecclesia . . . . . . pars mea dicebat ut non exet veritas. de qua multa haltercatione
exinde inter nos abuimus et perreximus ibidem super cum iudices
pubblici qui ibidem super at iudicandum portabimus et iudicatum est exinde
inter nobis oc iudicium. hut iurare unu fammulu memorati vestri monasterii.
michi et dicere ut sicut esset fine inter memoratum casale vestrum
memorati vestri monasterii et inter memorata clusuricella memorate ecclesie
sancte marie que appellatur hallassamanica qui ibi est a memorata parte
orientis que ego in beneficio detineo in ipsa sancta memorata ecclesia quomodo
monstrat illi quadtuor termines qui modo ibidem fissistitis. ego
autem ponere vobis et per vos in ipso sancto et venerabili vestro monasterio
taliter anc chartulam securitatis: et quia in presentis recipimus ab ipso
fammulo vestro memoratum sacramentum dicente nobis ut superius asseruistis
et definibi exinde bobiscum in omnibus et amodo et semper numquam
presummo ego aut heredibus meis vel memorata ecclesia sancte
344
marie que appellatur hallassamanica haut alia quabis personas in nostris
bicibus neque ab ea mihi licentia haliquando tempore hvos aut posteris
vestris vel memorato sancto et venerabili vestro monasterio querere aut
molestare de memoratum integrum casale vestrum de memorata terra
iuris memorati vestri monasterii. aut de omnibus eius pertinentibus per
nullum modum nullamque adimbenta ratione nec per summissas personas.
a nunc et imperpetuis temporibus: set omni tempore fiat fine inter
memoratum casale vestrum qui ibi est a parte occidentis et inter memorata
clusuricella de memorata terra in qua est memorata ecclesia sancte
marie allassamanica que ego detineo in beneficio ab ipsa sancta vestra
ecclesia. que ibi est a parte orientis. quomodo memorati quadtuor
termines qui ibidem fissistitis exfinat. primo termine qui est fictus a parte
meridie in capite de illu egripum qui est in capite de illu rium memorati
vestri monasterii qui appellatur de funtana: et qualiter monstrat in
secundo termine et da ipso secundo termine qualiter monstrat in tertio
termine et da ipso tertio termine qualiter monstrat in ipso quarto termine
qui fixistitis in memorata illa caba que ibi est a parte septemtrionis: et
exere debeas ipsa clusuricella de memorata ecclesia sancte marie in qua est
memorata ecclesia per mensurata parte meridie qualiter babit de super ipsu
egripu qui est super capite de ipsu rium vestrum de fontana passi viginti.
qualiter incipit da ipso primo termine et badit in da illa. caba: et a parte
orientis qualiter badit super illu egripum qui est super ipsa caba qualiter
badit rebolbendo abet passi quadraginta: et a parte septemtrionis abire at
pictia. et a parte occidentis. est memoratum casale vestrum sicuti memorati
quadtuor termines exfinat: et abet ibidem qualiter memorati termines monstrat
passi quadraginta nobem: et in media loca est memorata clusuricella
qualiter incipit da memoratum egripu qui est super ipsa caba. qui ibi est
a parte orientis et qualiter badit in memorata illa pariete de memorata
ecclesia qui est da parte meridiana. rectum usque at memoratum casale
vestrum passi quindecim memorati vero passi mensurati sunt at passum
ferreum sancte neapolitane ecclesie: et memoratum integrum cale vestrum
de terra iuris memorati sancti et venerabilis vestri monasterii pertinentes.
Coheret sibi a parte orientis est memorata clusuricella in qua est memorata
ecclesia sancte marie que superius usque per passi exegregabimus sicuti
345
inter se memorati quadtuor termines exfinat: et a parte meridie est memoratum
rium vestrum de fontana sicuti aqua exfinat: h . . . . . : et a parte
septemtrionis est bia publici. seum et memorata caba sicuti inter se sepis
et egripus exfinat: et a foris memorata bia et iamdicta caba est terras et
fundoras memorati vestri monasterii: et a parte occidentis qualiter descendit
memoratum casale vestrum: usque at scapulis et rioras et at terras
insimul memorati vestri monasterii In quo abetis illa olibeta set obedientia
vestra sancti basilii: Iterum et de ipsa olibeta vestra sunt coniunta cum
memoratum rium proprium memorati vestri monasterii qui ibi est a memorata
parte meridie qualiter badit usque ad illa obedientia de monasterio
sanctorum seberini et sossii. ubi eorum venerabilia quiescunt corporas.
quia ita nobis iudicatum est: Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis
per quobis modum aut summissas personas tunc compono ego et
heredibus meis et memorata ecclesia bobis vestrisque posteris et in memorato
vestro monasterio auri solidos sexaginta bythianteos: et ec chartula ut
super legitur sit firma scripta per manus gregorius curialis per memorata
indictione + hoc signum + manus memorati petri scintilla quod ego qui
memoratos. ab eis rogatus pro eis subscripsi +
+ ego petrus . . . . . . . testi subscripsi +
+ ego . . . . . . . . . . . . . . . . . +
+ ego . . . . . . . . . . . . . . . . . +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio