Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.147 » Pag 187 - 189

1.147
187
189

187
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri waimarii principis filius
domni waimarii principis, mense maius quintadecima indictione. ideoque ego arechisi filius leoni
salbie, clarefacio me habere rebus in locum campiliano salernitane finibus, quod mihi habere
pertinet da castelmannus filius castelei pro ipsi decem et nobem solidis de dinarios, quod ego eidem
castelmanni dedit, ut exinde dare nobis in bindemie binum mundum sine aquas hic salerno
tractorie sex; et per scriptum abposuit et obligavit nobis tota et integra curte sua de locum campiliano
188
salernitane finibus, ut si in ipso constitutum ipso binum nobis non dederit, ut nos et nostris
heredibus curte ipsa securiter haberemus et faceremus exinde omnia, que nobis placuerit. et
ideo, neque ipsi solidi neque ipso binum nobis non dedit, et secundum testum ipsius scripti curte
ipsa ad nostram pervenit potestatem; modo vero, sicuti nobis congruum esse videtur, per hanc
cartula venumdedimus tivi wilielmi filius, teodini tota et integra ipsa curte cum suis pertinentiis
de ex eodem loco campiliano, qui est terra bacuum et silba uno tenientem, sicut per ipso scriptum
da ipso castelmannus nobis obligatum fuit. ideo, sicut ipse scriptum curte ipsa cum suis pertinentiis
est continentem, in integrum eas tivi nominato wilielmi benumdedimus, unde nec nobis nec
cuiqua hominibus nihil restitit nec dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam
hanc nostra bindictione a presentis recepimus a te nominatus entorem nostrum statutum
pretium, idest auri tari quattuor; finitoque vero pretium aput nos ea ratione, ut a presenti
die et im perpetuis temporibus tu prenominatus wilielmus quam et tuis heredibus, seu cui per vos
aut vestris heredibus datum paruerit, predicta nostra bindictione securo nomine habere et possidere
baleatis et faciatis, quid bolueritis. ex qua repromittimus, et obligamus nos qui supra arechisi
et nostris heredibus tivi nominato wilielmi quam et ad tuis heredibus, ut si eaque nostra
bindictione, ut superius scriptum est, per nos in aliis modis datum aut obligatum paruerit, vel si
per nos ipsis eos vobis tollere aut contrare seu remobere quesierimus, ante omnia questio nostra
adversus vos siant bacua et inanis, et ad compositione siamus nos et nostris heredibus obligati ad
componendum vobis et ad vestris heredibus decem solidos costantinos et per imvitis eos vobis defensemus,
cui per nos exinde datum aut obligatum paruerit: de aliis vero hominibus, qui boviscum
exinde causaverint, et nos aut nostris heredibus vobis vel ad vestris heredibus eos defensare
non potuerimus, unde ausi fuerimus vobis iurare, ut nostrum non esse colludio, nullatinus amplius
nos exinde queratis habere defensores, set pro vestra perpetua securitatem ipsum scriptum,
qualiter curte ipsa nobis est pertinentem, vobis illum ad defensione ad semper habendum
dedimus, tali ordine, ut liceat vos vel vestris heredibus, seu cui per vos datum paruerit, vice nostra
cum ipso scriptum causare et rebus ipsas vobis defensare per vos ipsis. preter, ut diximus, si
per veram legem curte ipsa perdideritis, et nos aut nostris heredibus ausi fuerimus vobis iurare,
ut nostrum non esse colludio, tunc retdamus vobis aut vestris heredibus nos aut nostris heredibus
quattuor tari, sicut nobis modo dedistis, et restauremus vobis per estimationem omnis hedificium
vel laborationem, quod in ipsa curte feceritis, et soliti exinde maneamus. et tali ordine
te theodelgrimus notarius scribere rogavimus. actum salerno.
189
+ ego lupeni teste subscripsi
+ ego iohannes teste subscripsi
+ ego radelgardo.
Torna all'inizio