Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.137 » Pag 176 - 177

1.137
176
177

176
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri waimarii principi et
patricii filius domni waimarii principi et patricii, mense augustus septima indictione. ideoque
ego dauferius filius cuiusdam faroaldi declaro, quia per successione mihi habere successi omnis
rebus substantiis, qui fuit ragenaldi diaconi germani meo. et dum congruum est mihi exinde bindere
integra omnis rebus substantiis, quam ipse raghenaldus diaconus germano meus habui in
177
finibus salernitanis et finibus capuana et de finibus ohere; interea ego superius dauferius per
hanc cartula vona mea vohimtate venumdedit vobis superius domno waimario principi et patricii
tota et integra omnia rebus substantiis, de quantum quantoque ipse raghenaldus diaconus
germano meus habui, vel eis pertinentes fuit habere per tota finibus salernitanis, et per tota finibus
capuana, seu et per tota finibus oheretana, idest curtis, ortalis, territorie, arvusta, bineis,
binealis, castanieta, olibeta, abellanieta, quertieta, campis et silbis, pratis pascuis et aquis, finis
et biis, montibus vel in planis, casis et sedimen suam, tam de intus ipse civitatis et de foris
casalibus, cum serbis et ancillis, cum omni pertinentia sua, in integrum ipsa sortione, qui
fuit prenominati raghenaldi diaconi germani meo, trasattibus nomine et a funditus eos vobis
superius domno waimario principi et patricio venumdedimus. et pro confirmandam et stabiliscendam
hanc nostra bindictione, a presentis pro vices vestra recepimus da radoaldus nobilem
et fidelem vestrum idest auri costantinos solidorum numerum centum: finitoque vero pretium
aput nos eam vero ratione, ut a presenti die et im perpetuis temporibus vos superius domnus
waimarius principe et vestris heredibus predicta nostra bindictione, ut supra dictum est, securo
nomine habere et possidere baleatis, et faciatis quod volueritis. ex qua repromittimus. et
obligo me superius dauferius et meis eredibus vobis superius domno waimarii principi et ad
vestris eredibus, ut eaque nostra bindictione, ut supra dictum est, nos vobis ab omnis homines
inantestare et defensare promittimus. quit si minime potuerimus, vel si nos ipsi forsitans per
quabis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacuum et
inanis, et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus; et que aput vos fuerit
remelioratum vel factum edificium, sub estimationem pretii vobis restituamus, de colludio autem
legibus vobis iuremus per dei misteria, et hanc cartula ut supra firme permaneat. quam te ursus
notarius scribere rogavimus. actum salerno.
+ ego lando
+ ego potefrit
+ ego qui supra dauferi
+ ego magelpoto me subscripsi
+ ego roderissi me subscripsi
+ ego lademari
+ ego waiferius.
Torna all'inizio